monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 11 > 51
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, L. Quia anima per Spiritum Dei in corpus missa viribus suis illud totum perfundat, quemadmodum flatus ventorum mundum omnem percurrit. <<<     >>> LII. Quomodo in flexuris brachiorum et in iuncturis scapularum vel manuum reflexiones ventorum determinandae sint, et quod sicut dextera et sinistra firmamentumque et terra sibi in aliquibus cooperantur, sic et homo per scientiam boni et mali licet contraria omnia opera sua perficiat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LI. Quia sicut homo brachiis et cruribus regitur et sustentatur, ita et venti alii aliis in confortationem firmamenti subveniunt, et quid vel ista, vel etiam eorumdem ventorum placidus flatus, aut turbulentus discursus in anima figurent.

1 Nam et homo cum brachiis et cruribus suis totum se regit et sustentat, et ventosus est, quemadmodum quatuor principales venti cum collateralibus suis omne firmamentum in illud positi tenent, et ut unusquisque eorum ad confortationem firmamenti aliis subvenit.
2 Haec designant quod anima quatuor alis, scilicet cum sensualitate, intellectu et scientia boni et mali, in homine volat.
3 Cum sensualitate namque secundum gustum carnis in homine operatur, per intellectum vero opera sua discernit, si Deo aut hominibus placeant.
4 Per duas etiam alas, scientiae videlicet boni et mali, homo omne opus in anima perficit, quarum diversitate qualis sit innotescit, quia salvationem per animam a Deo, per carnem vero honorem ab hominibus expetit.
5 Et sic interdum per scientiam boni in coelum ascendit, interdum etiam per scientiam mali in terram prosternitur.
6 Sed cum homo aliquando gratia Spiritus sancti intrinsecus tactus, pondere peccatorum suorum in anima se gravari senserit, de pravis operibus poenitentiam agens, ad Deum suspirat; et quemadmodum venti modo in aura placida, modo in tempestate magna in firmamento discurrunt, sic homo vel cum bono vel cum malo semper occupatus est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.484

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik