monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 50
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLIX. Quia, sicut collo humeri et brachia cum manibus, sic firmamento quatuor principales venti cum collateralibus suis inhaereant; et quomodo iisdem quatuor ventis quatuor vires in homines, scilicet cogitatio, locutio, intentio et gemitus assimilentur; et quid significet quod in dextra quam in sinistra vis maior sit. <<<     >>> LI. Quia sicut homo brachiis et cruribus regitur et sustentatur, ita et venti alii aliis in confortationem firmamenti subveniunt, et quid vel ista, vel etiam eorumdem ventorum placidus flatus, aut turbulentus discursus in anima figurent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, L. Quia anima per Spiritum Dei in corpus missa viribus suis illud totum perfundat, quemadmodum flatus ventorum mundum omnem percurrit.

1 Sed et anima per totum corpus diffunditur, sicut et ventositas eorumdem ventorum per totum firmamentum discurrit.
2 Anima enim, quae per Spiritum Dei in corpus missa est, viribus suis illud totum perfundit: et quemadmodum flatus ventorum in firmamento discurrunt, sic ipsa hominem Deum ardentissime diligere, et sanctissimas virtutes mellifluum saporem habentes operari facit, quia eloquia Domini super mel et favum ori eius dulcescunt.
3 Sicque anima firmamentum, scilicet corpus suum, incomparabili ornamento virtutum et suavissimo decore sanctorum operum diligentissime perfundit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.484