monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLVIII. Quid in diversis effectibus animae designet positio hominis in facie orientem, retrorsum occidentem, dextrorsum austrum, et sinistrorsum aquilonem habentis. <<<     >>> L. Quia anima per Spiritum Dei in corpus missa viribus suis illud totum perfundat, quemadmodum flatus ventorum mundum omnem percurrit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLIX. Quia, sicut collo humeri et brachia cum manibus, sic firmamento quatuor principales venti cum collateralibus suis inhaereant; et quomodo iisdem quatuor ventis quatuor vires in homines, scilicet cogitatio, locutio, intentio et gemitus assimilentur; et quid significet quod in dextra quam in sinistra vis maior sit.

1 Ut collo scapulae et humeri cum brachiis et manibus adhaerent, sic et quatuor principales venti cum collateralibus suis firmamento coniuncti sunt; et flexurae brachii, humerus cum scapula, manus cum digitis subveniunt, sicut et iidem principales venti cum alis suis, id est cum collateralibus ventis, firmamentum sustentant, et manus ad manum coniungitur, ut et ala cuiusque ad alam alterius extenditur.
2 Haec autem designant quod anima, quae per vitam, quae Deus est, vita existit, et spiraculum de Spiritu Dei finem vivendi ut humanum corpus non habet, corpus viribus suis vivificat et sustentat, velut sidera firmamentum cum puncto suo, quod terra est, quam in medio firmamenti verbum Dei constituens, immobilem firmavit et illuminavit.
3 Siquidem anima quae a Deo missa in corpus invisibiliter et occulte descendit, hominem Deum per fidem cognoscere, coelum respicere, et coelestia operari facit.
4 Et sicut ros invisibiliter super gramen cadens, illud fructiferum reddit, sic Deus hominem qui spem suam in ipso constituit, et terram, videlicet carnis desideria, pedibus calcat, toto corpore ad coelum erigit, ad fructus bonorum operum perferendos, occulta dulcedine gratiae suae misericorditer irrigat, contraria vero opera aeternis gehennae suppliciis damnat.
5 Homo namque omnia opera sua bona vel mala cum quatuor elementis operatur, in modum quatuor ventorum qui in superioribus partibus aeris vires suas exercent, et tamen flatus suos interdum in sordes et in immunditias luti deponunt.
6 Quatuor enim principalibus ventis quatuor vires in homine, scilicet cogitatio, locutio, intentio et gemitus, assimilantur.
7 Et sicut unusquisque eorum flatus suos dextrorsum et sinistrorsum mittendi potestatem habet, sic anima his quatuor stipata viribus per naturalem scientiam in quam partem voluerit, sive bonum sive malum eligendo, declinare potest.
8 Australis enim ventus duos collaterales ventos quasi duas alas habet, quarum altera versus orientem calida est, quae bonas et sanctas cogitationes, quae per ignem Spiritus sancti studio piae intentionis accenduntur, significat.
9 Altera vero versus occidentem frigida est, quae pravas et inutiles cogitationes in igne Spiritus sancti non calentes, sed frigidas et opera prava designat.
10 Ignem quoque spiraculum, quod anima rationalis est, quae opera carnis et sanguinis, quibus homo delectatur, sentit, licet ad coelestia naturaliter suspiret, corpori tamen vires et calorem in immundissimo fetore peccatorum etiam subministrat, quemadmodum sol fetentem putredinem immundissimorum vermium radiis suis calefacit.
11 Sed septentrionalis ventus omnibus creaturis inutilis est, qui etiam duas alas habet, quarum altera ad orientem, altera ad occidentem extenditur; quae scientiam boni et mali in homine designant, per quam ipse quaeque utilia et inutilia in animo suo velut in speculo considerat, sicut terra per firmamentum superius et inferius regitur.
12 Orientalis autem venti ala, quae ad austrum tendit, demonstrat hominem qui per bona opera ad Deum in amplexione verae charitatis ascendit; ala vero quae ad aquilonem respicit hominem carnis voluptatibus sordidatum significat.
13 Et sicut ii duo collaterales venti orientali vento quasi duae alae iuncti sunt, sic animae bonum et malum, bonum in gaudio et laetitia, per quae tanquam sol in virtute sua coram Deo lucet, malum per quod opera bona et sancta nigredine peccatorum, velut claritas solis tenebrosis nubibus obscuratur.
14 Homo namque per bonam intentionem animae suae poenas quas in aquilone esse cognoscit, valde timet, quamvis corpus delectationibus peccatorum assuefactum, animam multoties premat.
15 Sed et haec intentio animae duas alas habet, quarum altera timor Dei est, qui per admonitionem Spiritus sancti in homine accenditur, altera vero abrenuntiatio peccatorum, quae postea, timore Dei postposito, homo saepissime repetit.
16 Occidentalis ventus etiam duas alas habet, quarum altera ad austrum et altera ad aquilonem extenditur, quae significant quod homo bonum sentit et per bonum malum scit.
17 Et dextera ala ostendit quod anima desiderium et suspirium ad bona opera habet, sinistra autem fatuitatem hominis, cum qua mala perpetrat, quae ex debito originalis peccati contraxit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.483

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLVIII. Quid in diversis effectibus animae designet positio hominis in facie orientem, retrorsum occidentem, dextrorsum austrum, et sinistrorsum aquilonem habentis. <<<     >>> L. Quia anima per Spiritum Dei in corpus missa viribus suis illud totum perfundat, quemadmodum flatus ventorum mundum omnem percurrit.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik