Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLVIII. Quid in diversis effectibus animae designet positio hominis in facie orientem, retrorsum occidentem, dextrorsum austrum, et sinistrorsum aquilonem habentis.
1 | Homo itaque ad orientem versus et velut occidens ad orientem respiciens, brachiaque sua extendens, quemadmodum auster et septentrio ab invicem separati sunt, brachium suum dextrum ad austrum, sinistrum vero ad septentrionem dirigit. |
2 | Hoc modo et anima cum viribus suis et quatuor elementis per scientiam boni et mali operando in homine volat, per scientiam boni ad orientem, et per scientiam mali ad occidentem respiciens; ita ut homo scientia boni per ignem, qui Deus est, accensus, in perfectione sanctissimorum operum cum austro volet, in effectu vero malorum operum in poenis aquilonis, secundum quod peccaverit, puniatur. |
3 | Ipsa enim anima, quae corpus sensibile reddit, hominem in viribus suis frigidum aut calidum facit, ita ut per ipsam calorem austri, et frigus aquilonis sentiat, quod in flatu hominis probari potest, quem ipse secundum quod voluerit sive calidum sive frigidum emittit. |
4 | Homo etiam in creatura, quam per visum discernit, secundum quod caro desiderat, bonum vel malum cum anima operatur, ipsaque anima in timore et amore Dei bonum quasi in dextera parte facit. |
5 | Unde et mala scientia per bonam auxilio gratiae Dei in homine superatur sicut etiam sinistra manus per dexteram, quae maioris fortitudinis est, premitur. |
6 | Anima enim, quae spiramen a Deo est, in corpore invisibiliter manens, illud ad quodlibet opus movendo, non visu sed virtute rationalitatis agnoscitur; quemadmodum et ventus non per visum, sed per sonum et motum in flatu suo sentitur: sed tamen quid ista sint, humana scientia nec comprehendere, nec intelligere valet. |