monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78 > 4 > 10 > 1 > 47
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLVI. Quod per crines, qui decenter ornant exterius, roris vel pluviarum guttae, quibus terra fecundata graminum vel fructuum decore vestitur, et interius innocentiae et castitatis et humilitatis cultus, quo ante Deum fulget anima, demonstrentur. <<<     >>> XLVIII. Quid in diversis effectibus animae designet positio hominis in facie orientem, retrorsum occidentem, dextrorsum austrum, et sinistrorsum aquilonem habentis.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLVII. Unde fiat quod in quorumdam hominum capitibus capilli fortitudinem suam tenentes non eradicentur, et in quorumdam capitibus infirmati per calvitiem defluant, et quod secundum ista tam fertilitas quam sterilitas, et fructuum in terra exterius, et virtutum in anima interius denotetur.

1 Quod autem crines in quorumdam hominum capitibus fortitudinem suam superius non evulsi retinent, ita ut non eradicentur, hoc in illis est, quorum caro ex humoribus humida existit, quoniam isti capillos nutriunt, quemadmodum et terra irrigua multitudinem graminis producit.
2 Per hoc ostenditur quod anima per vires suas fructuosas virtutes bonorum operum in illis hominibus operatur, qui devotis mentibus verba Dei libenter audientes per igneam inspirationem Spiritus sancti humiditatem lacrymarum in suspiriis et desiderio coelestium saepe producunt.
3 Istorum sancta intentio quasi in pinguedine bonae terrae fructuosorum operum fructus cum gaudio profert, ita ut anima, in bonis operibus corpore sibi consentiente, in Christo iam exsultando gaudeat, eiusque charitatis dulcedine veraciter firmata in beata perseverantia ita persistat, ut iam nulla vagatione spiritalium vel carnalium vitiorum deficiendo arescat.
4 In quorum vero capitibus capilli evelluntur, ita ut calvi efficiantur, hoc ideo est, quia caro eorum sicca in calore existit, quoniam calor ad verticem ipsorum transiens, capillos paulatim et singillatim evellit, cum humorem non habent, velut etiam terra humore carens pro ariditate sua viriditate graminum expers est.
5 Sic homines illi qui in tanta duritia oblivionis Dei vivunt, ut nec per admonitionem Spiritus sancti, nec per doctrinam, vel consilium fidelium doctorum voluntati animae consentiant, aridae terrae quae sine humore est, et pro ariditate nullum fructum profert, assimilantur, quoniam omnia opera sua secundum voluntatem desiderii sui et non secundum naturam animae constituunt.
6 Unde etiam multiplici vicissitudine peccatorum oppressi, nulla spe beatitudinis ad coelestia tendunt, nec in terrenis adiutorio alicuius utilitatis hominibus prode se cupiunt.
7 Isti namque homines igne Spiritus sancti non calentes, discretione quae mater virtutum est, carent, ita ut propter inconstantiam morum suorum, quod prius placuit modo displiceat, ideoque stabilitate sanctarum virtutum privantur quemadmodum caput crinibus suis destituitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.482

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik