monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33 > 61 > 64 > 58 > 7 > 32 > 1 > 57 > 2 > 68 > 5 > 5 > 97 > 46
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLV. Quia per mentum guttur et collum diversa in corpore habentium officia, et varii in mundo nubium, et multiplices in anima virtutum effectus indicentur. <<<     >>> XLVII. Unde fiat quod in quorumdam hominum capitibus capilli fortitudinem suam tenentes non eradicentur, et in quorumdam capitibus infirmati per calvitiem defluant, et quod secundum ista tam fertilitas quam sterilitas, et fructuum in terra exterius, et virtutum in anima interius denotetur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLVI. Quod per crines, qui caput decenter ornant exterius, roris vel pluviarum guttae, quibus terra fecundata graminum vel fructuum decore vestitur, et interius innocentiae et castitatis et humilitatis cultus, quo ante Deum fulget anima, demonstrentur.

1 Sed crines de capite dependentes guttas pluviarum ostendunt, quae per nubes singulariter descendunt, et totam terram rigando per viriditatem ad fructuositatem perducunt.
2 Similiter anima, quae in mortale et deficiens corpus infantis a Deo mittitur, illud viribus suis vivificando suscitat.
3 Ipso quoque in naturali simplicitate adhuc persistente, anima quasi quadam eleganti veste innocentiae induta valde decoratur, quia quaeque vitia, quae ut tempestates sunt, depellit, fructuositatem omnium virtutum producens, in modum terrae quae per suavem pluviam fructum suum germinando profert.
4 Innocentia enim regina est circumamicta aurea veste, per quam castitas intelligitur, cuius virtutes sicut pluvia multiplicantur, et eiusdem castitatis caput humilitas est.
5 Hae duae virtutes sibi in homine sociatae coelum laudibus resonare faciunt, et terram exemplis sanctarum virtutum replent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.482