Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLV. Quia per mentum guttur et collum diversa in corpore habentium officia, et varii in mundo nubium, et multiplices in anima virtutum effectus indicentur.
1 | Per mentum autem, quod quasi arcus incurvatum dependet, et faciem hominis elevat, et per guttur quod omnem fortitudinem refectionis recipit, et ventri temperate immittit, et per collum quod etiam totum caput fortitudine sua sustentat, diversitas nubium designatur, quarum quaedam pluviis gravatae aliquantulum se deorsum inclinant, in serenitate vero velut hilaritatem superiorum demonstrant. |
2 | Quaedam etiam cum virtute aeris terram tangentes, illam hoc modo contemperant, ut plenitudinem fructuum ad utilitatem reliquarum creaturarum proferat; quaedam etiam, quemadmodum columna, omnem volubilitatem firmamenti ferendo conglutinant. |
3 | Homo namque fiducialem spem per animam ad Deum extendens, cum duobus oculis rationalitatis, scilicet scientia boni et mali, coelestem patriam et poenas inferni cognoscit, quia facie sua, quae per mentum elevatur, quamlibet rem visibilem conspicit, et qualis illa sit per intellectum considerat. |
4 | Sicut enim homo per animam quaeque discernit, ita ea disponit, ut coram Deo et hominibus honeste fiant; sicut etiam guttur cibum quem recipit ventri pro confortatione temperate transmittit, quatenus homine per veram et puram fidem hoc modo confortato, ipsa ad regalem sedem veri Salomonis, qui Christus est, digne valeat aspicere. |
5 | Fides enim cogitationes omnes quae ex peccato in homine surgunt dissipat, cogitationes autem quae ex ipsa in simplici veritate procedunt, per suspiria animae ad verum regem dirigit. |
6 | Ipsa quoque fortis et vera virtus caeteras virtutes, ut collum caput, sustentat, et velut nubes volubilitatem firmamenti in modum columnae sustinent, sic omnia bona et sancta opera, quae coelestem Ierusalem aedificant, per bonam perseverantiam in hominibus conservat. |
7 | Infideles autem qui, fide postposita, omnia opera sua per infidelitatem male operantur, coram Deo indigni, sicut cibus digestus cum fetore emittitur, sic poenis infernalibus, nec immerito, deputantur. |