Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLIV. Quod dentes, qui cibos quibus homo alitur comminuunt et circumferunt, similitudinem molendini obtineant, et quomodo anima in interioribus suis ista imitetur.
1 | Dentes quoque, qui unumquemque cibum per cuius vires homo pascitur comminuunt et circumferunt, in similitudinem molendini positi sunt, quod cum aere aquarum circumfertur, et cuius lapidis circulus cum calore ardet. |
2 | Sicut enim homo cibum quo reficitur dentibus suis conterendo temperat, sic etiam anima in ipso quidquid ipse secundum voluntatem suam elegerit, ardenti studio operatur. |
3 | Ipsa quoque anima, per quam homo sensum et gustum ad perficiendum quodlibet opus sive bonum sive malum accipit, animo velut molendinum per cogitationes circumcunte, illum ardentissime instigat, in modum ignis, qui per sufflatus follium inflammatus fortius ardet. |
4 | Sic anima etiam in quatuor elementis ex quibus homo creatus est, quaecunque vult homo per capacitatem rationalitatis operatur, per desideria cordis sui circumferens, sicut molendinum humana arte constructum per aquas velocissime circumfertur. |
5 | Et quemadmodum ad servandam circuitus sui velocitatem per artem hominis convenienter et saepe firmatur, sic animae quandiu manet in homine per gratiam Dei in bono subvenitur, cui tamen alias in malo per suggestionem diaboli delectatio mala et consensus ingeritur. |