Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLIII. Quomodo vel unde dentes in pueris formentur, et quare gravi interim dolore constringantur, et horum in nobis significatio.
1 | Cum autem infans tener est, liquor de cerebro illius ad gengivas descendit, et cum caeteris quibusdam humoribus cavernulas in illis facit, in quibus etiam usque ad praefatam maturitatem latet, velut flosculi per hiemem in ramis arboris latent. |
2 | Sed cum deinde fortitudo sanguinis et calor quasi aestas in illo exsurrexerit, idem liquor cum aliis humoribus et calore sanguinis coagulatus, in dentes erumpit, quemadmodum cum calor aestatis supervenerit, flosculi in ramis arborum apparere incipiunt. |
3 | Infans enim priusquam dentes in ipso oriantur, gengivis per liquorem cerebri caeterosque humores cavatis, gravi dolore infirmitatis interim tenetur, qui postea puerili aetate transacta, in plenitudine sanguinis sui constitutus, sanctitate animae per gustum carnis in eo iam deficiente, lasciviam amplectitur, ideoque homo illius aetatis sub magna custodia timoris habendus est. |
4 | Ita et anima corpori dominatur, dum homo adhuc in dubio positus cogitat quid eligere vel agere velit, vel quid non; quae tamen in corpore sine mora quasi captiva ducitur et ligatur, et quando homo gustu peccati per ferventem sanguinem coagulato malum committit, ipsa quoque cum corpore suo contraria naturae suae licet invita operatur. |
5 | Et quemadmodum calor aestatis germina terrae et fructus arborum ad maturitatem perducit, sic homo per fervorem sanguinis sui illecebris carnis delectatus, quaelibet vitia prout valet perficere non desistit. |