monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78 > 4 > 10 > 1 > 47 > 15 > 3 > 23 > 10 > 42
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLI. Quid virtutis vel fortitudinis per dentes, qui cavernosi sunt, nec medullam habent, in nobis exprimatur. <<<     >>> XLIII. Quomodo vel unde dentes in pueris formentur, et quare gravi interim dolore constringantur, et horum in nobis significatio.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLII. Quare infans, cum ossa habeat, sine dentibus nascatur, et homines cum in senium declinant eosdem saepe dentes amittant, et quid secundum ista demonstretur.

1 Nam infans cum tener est, et fortitudinem sanguinis nondum habet, dentibus caret, quia etiam frigidus est, sed postquam sanguis in eo roboratur, et calore perfunditur, dentes eius oriuntur et confortantur.
2 Cum autem ad senectutem pervenerit, sanguis in eo minuitur, et calor in ipso attenuatur, dentesque eius iterum pro frigiditate in detrimentum et in commotionem convertuntur.
3 Sic et cum anima primum ex praecepto omnipotentis Dei incorporatur, corpus suum, quod ex quatuor elementis creatum est, igne suo tandiu calefacit quousque per praeceptum omnipotentis Dei inde transeat.
4 Ipsa etiam anima in infantia hominis, propter innocentiam ipsius cum adhuc sugendo teneris cibis pascitur, in ipso multum gaudet, quia nondum peccata, sicut nec Adam ante praevaricationem pure et simpliciter vivendo gustavit.
5 Sed homo cum, per incrementum temporis confortatis ossibus, carnis et sanguinis sui robur acceperit innocentia cessat, quoniam gustus peccatorum in homine tunc surgit, anima contra naturam suam operando in ipso depressa, et per corpus in peccatis vivendo superata.
6 Et quemadmodum post solis occasum splendor ipsius hominibus subtrahitur, sic ipsa post perpetrationem peccati, de amissione gaudii quod prius habuerat, gemens et plorans cruciatur.
7 Gustus namque peccatorum corpus et sanguinem et omnia viscera hominis per opus peccatorum contaminat; post peracta vero peccata, homo taedio peccatorum suorum in dolorem cordis per suspiria animae multoties coactus ducitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.481