Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XLI. Quid virtutis vel fortitudinis per dentes, qui cavernosi sunt, nec medullam habent, in nobis exprimatur.
1 | In dentibus autem retentaculum earumdem aquarum monstratur, quod secundum modum dentium forte et firmum est, videlicet fortis et albus lucidusque aer, qui aquas istas continet, ne modum suum excedentes dissolvantur. |
2 | Per hoc ostenditur quod mens hominis cum gratia Dei per animam firmatur, et retinetur, ne per malas cogitationes nimis diffluat, ita ut eas sibi voluntarie per illicita desideria attrahat, quae etiam modo per opera peccatorum quasi tempestas, modo per poenitentiam eorum quasi medicina in homine efficitur. |
3 | Dentes etenim hominis cavernati non sunt, nec mollitiem medullae habent, quoniam carne induti non sunt, sed per cerebrum atque per omnes constitutiones formae hominis, quae secundum firmamentum positae sunt, coagulantur et obdurantur, et per calorem et humiditatem capitis in duritiam exsurgunt. |
4 | Haec autem designant quod anima rationalis in aequalitate infinita vita consistens, nec per corporis vegetationem incrementum, nec per eius defectionem accipit detrimentum, quoniam spiraculum ipsa omnipotentis Dei est, qui omnes creaturas in praescientia sua ordinatas per Verbum suum mirabiliter creavit. |
5 | Anima namque corpus cui per Creatoris sui potentiam invisibiliter infunditur, visibiliter movet, ac illud vivificando invisibilis in eo manet, quemadmodum Deus omnem creaturam, quam ad ministerium hominis creavit, invisibili quadam possibilitatis suae vi ex viriditate terrae, et aeris calore, sed et aquarum humiditatem firmavit, et eidem animae indumentum, scilicet corpus, naturae suae incognitum atque alienum praevidit. |