Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XL. Quod in lingua hominis inundatio aquarum ostendatur, et quid per eamdem exteriorem fluctuum inundationem in interioribus figuretur.
1 | In lingua vero elevatio aquarum, qua ad inundationem sustolluntur, ostenditur, quia ut per linguam verba formantur, ita per elevationem ipsae aquae in undas procreantur. |
2 | Per quod designatur quod anima coelestibus desideriis inesse desiderans, vas suum ad laudes Creatoris sui impellit, illudque assiduas orationes cum devotione mentis proferre facit. |
3 | Et anima de humiditate movetur, et de igneo strepitu sonat, atque per hoc quod ignea est Deum cognoscit, et per hoc quod spiraculum est, ad Deum, qui spiritus est, anhelat. |
4 | Quae cum ea quae bona sunt perficit, iustum iter habet, velut purus aer qui tenebrosis nubibus caret; cum autem putredinem peccatorum operatur, quasi inundatio aquarum est, quae purum iter aeris evertunt. |
5 | Sed cum deinde a peccatis se amoverit, sicut in Evangelio scriptum est de villico qui, peccata relinquendo et debita minuendo, ad misericordiam se convertit, et cum post peccata gratiam Dei quaerit, ut eam velut quatriduanum Lazarum exsuscitet, intima suspiria trahens, et correctionem sui quasi firmam sepem nectens, atque bonis operibus insistens, ne consuetudini peccatorum iterum appropinquet, poenitentiam stabilem velut firmamentum operatur, ne denuo per incoeptionem peccandi mala faciat. |