Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXIX. De naso, ore, auribus, quantum in homine valeant, et quid diversi effectus eorum in exterioris mundi elementis et in interioribus animae significent, et quod in omnibus exempla sanctorum sequenda sunt.
1 | Sed et a naso usque ad guttur, aquoso aere cum sibi supposito forti et albo lucidoque aere praemonstrato, nasus hominis aerem qui aquas movet significat; os vero in rationalitate humiditatem earum demonstrat, aures autem strepitum et sonum ipsarum aquarum manifestant, quae per ventum aquosi aeris et per elevationem nubium convenienter inundant. |
2 | Nam auditu auris interiora hominis concutiuntur, sicut et sono superiorum aquarum elementa penetrantur, et humore os rationalitatis perfunditur, velut humiditate earumdem aquarum superiore humectantur, ne ariditate consumantur, atque odore nares replentur, sicut et aere eaedem aquae commoventur. |
3 | Quod autem nasus sursum ad superiora in longitudine tendit, hoc est quod aer iste qui aquosus est in puritatem superioris aetheris et in ardorem superioris ignis humores suos transmittit, et ab eis temperamentum fortitudinis ne diffluendo dissipentur aut dissolvantur recipit. |
4 | Per nasum quoque cerebrum et venae purgantur, quia etiam eadem elementa interdum commota, humore et fumo in superioribus multoties expurgantur. |
5 | Purus enim aether humiditate aquosi aeris, ut praefatum est, perfunditur, quemadmodum poenitentia operibus et exemplis iustorum illuminatur, et ut auditus aurium verba scientiae capit, in qua verba eius sonant. |
6 | Flatus quoque odoris et humiditas rationalitatis oris in unum se coniungunt, madidumque humorem habent; et sicut etiam aqua fluit et sonat, et humiditate sua totam terram perfundit, similiter et aquosus aer superiora elementa humectat. |
7 | Spiramen etiam animae rectum iter per nasum et per os habet, quod extra terminum suum nec ascendit nec descendit, sicut et idem aquosus aer itinera sua ut positus est tenet. |
8 | Haec etiam designant, quod anima dono Dei in homine facta, cum discretivo intellectu boni odoris intente gustat exempla iustorum, quae illi verborum viriditate auditus aliorum infuderat, interna cordis concutit, quatenus gratia Spiritus sancti perfusa, odorem virtutum omni desiderio retineant. |
9 | Quapropter et temperantia odorem beatitudinis recipiens, et considerans opera fidelium, quae tam bonis insistendo quam a malis per poenitentiam desistendo perficiunt, potentiae Dei committit, ne per immoderationem dissolvantur, quia per temperantiam boni odoris scientia hominis purgata, ipsum in bonis ubique robustum reddit. |
10 | Poenitentia quippe veris gemitibus multoties sublevatur, ubi vera et sancta verba aedificatione fidelium proferuntur. |
11 | Virtus enim rectae moderationis in his esse debet, quatenus omnia opera sua homo bene disponat, et se ad coelestia iusto intuitu ita attollat, ne modum suum excedat. |
12 | Et ut in aquoso aere quidam sufflatus est, qui cum humiditate roris super terram descendens, viriditatem et ariditatem fructuum temperat, in aestate scilicet viriditatem, in hieme vero ariditatem; et ut per sufflatum istum fructus terrae vires recipiunt, ita et per os hominis totus homo pascitur; et sicut per splendorem solis mundus illustratur, ita etiam per eumdem sufflatum omnia superiora spiramina temperantur et producuntur. |
13 | Similiter per exempla iustorum compunctio in fideli homine aliquando exoritur, quae illi viriditatem bonorum operum et ariditatem malorum infert, videlicet cum quasi in aestate bona appetit, et cum velut in hieme mala contemnit. |
14 | Hoc modo in his iustitiae fructibus delectatus et pastus, ut coelestibus desideriis semper intendat. |