Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXVIII. Quod supercilia ad munimentum oculis data itinera lunae designent, menstruis crementis et detrimentis obnoxia, et quod secundum hoc animae inter prospera et adversa in timore Dei constantia et securitas tenendae sint.
1 | Supercilia vero hominis itinera lunae declarant, viam scilicet alteram, qua ad restaurationem sui sub solem vadit, alteram autem, qua a sole incensa recedit. |
2 | Et supercilia defensio et munimentum oculorum sunt, velut et luna tutamen et nutrimentum stellarum est, quia dum a sole incensa crescere incipit, ignem tam a stellis quam a sole recipit, in hoc illis subveniens, ne in nimietate ignium superabundent; et dum in detrimento est, ignes suos stellis non autem soli infundit, quoniam ille velut princeps existens, in uno statu semper est. |
3 | Hoc quoque modo anima constantiam et securitatem in homine ad timorem Domini mittit, quae quasi via illius sint, quia dum homo Deum timet, interdum prosperitas, interdum quoque adversitas ei occurrit, in quibus eum recte incedere oportet, ita ut nec de prosperitate elevetur, nec de adversitate opprimatur. |
4 | Unde et cum spiritu fortitudinis munitur, se robustum in omnibus ostendit. |
5 | Virtutes enim istae protectionem intentioni hominis faciunt, quemadmodum timor Domini fundamentum et scutum aliarum virtutum est, quoniam cum ipse fortitudine induitur, caeteras virtutes ad se colligit, easque et fortitudine et timore munitas ostendit, ubi hominem coelestibus desideriis tam in adversitate quam in prosperitate inhaerere facit. |