Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXVII. Item de utilitate sensuum in homine et siderum in mundo, et quod dolus diaboli, quo Evam decepit, et originale peccatum toti per eam posteritati transfudit, quasi nebula sit, quae de nocivo aere consurgens terram obtegendo et fructus laedit, et ne claritas diei cernatur visum praepedit.
1 | Sed et per visum oculorum, auditus, odoratus rationalitasque oris et tactus reguntur et cognoscuntur, sic utique ut sciatur vel quid sint, vel quomodo sint, sicut et per solem ac lunam et per stellas omnis constitutio firmamenti regitur et illuminatur. |
2 | Homo enim per oculos videt, quae cum sapientia cognoscit, eademque per auditum, odoratum et per gustum capit. |
3 | Quae autem in pectore sua congregat, ea per scientiam scit, sed ea per oculos non videt. |
4 | Nam et serpentinus dolus occultus erat, qui se tunc manifestavit, cum Evam primo interrogavit quod illa nesciebat, eamque decepit, quoniam ipsa sine dolo fuit. |
5 | Istud initium in primo originali peccato per deceptionem diaboli exortum est, ipsumque est quasi nebula quae de nocivo aere surgit, totam terram obtegens, ne purus dies inspici possit, et quae opera sapientiae quasi designando corrodit. |
6 | Sic quoque dolus nec iocunditatem, nec gaudium habet, nec in ulla parte in quiete est. |
7 | Haec etiam designant, quod ad intentionem hominis quilibet sensus ipsius declinat, sicut et virtutes ad correctionem ipsius festinant, cum hoc a Deo poposcerit. |
8 | Quo enim intentio hominis eum ducit, illuc quoque et sensus suos dirigit, sed tamen cogitationes cordis ipsius quandiu in occulto manent nesciuntur. |
9 | Sic etiam nec Eva cum a diabolo decepta est, calliditatem illius novit, quoniam ille se totum ita obtexerat, ut dolus ipsius a primo parente videri non posset. |
10 | Unde et omnem mundum in malo evertit, quia nihil boni in se habuit. |