Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXVI. Quod sicut mento caput et superiora per nubes sustentantur, sicut etiam ossa in homine per ignem durantur, et per frigus medullae coagulantur, et in mundo terra per aestatem et hiemem ad fructificandum excolitur, ita et mentes fidelium igne Spiritus sancti et rore compunctionis ad quaelibet bona corroborantur, et inertia torporis et negligentiae debilitantur.
1 | Ut omnia quae in capite hominis sunt per mentum continentur, tali etiam modo cuncta praedicta in statutis locis suis per nubes sustentantur, quod designat ut mentes fidelium stabilitatem bonorum operum ita arripiant, ut in bonis perseverantes ad coelestia perveniant. |
2 | Aestus etiam ossa et frigus medullam in homine significant, quoniam anima per ignem ossa coquit, et per frigus quod in vas suum trahit medullam coagulat; sic etiam per aestatem, et hiemem tota terra probatur, ita ut fructus eius per frigus firmamenti sub terra coaguletur, et per calorem illius solvatur. |
3 | Calor etenim solis et humor de aquis in nubibus ita se coniungunt et admiscent, ut per haec omnis fructus in terra regatur et firmetur, quia calor solis et humiditas aquarum totam terram quasi colendo ita fructificant et perficiunt, sicut tornator vasa sua ad perfectum perducit, tanta quoque firmitate in nubibus ad invicem copulantur, ut nequaquam ante novissimum diem intrando et exeundo, nec hac nec illac se spargendo dissipentur aut separentur. |
4 | Et anima in homine per ignem sancti Spiritus ad quaelibet bona roboratur, atque per frigus torporis et negligentiae debilitatur. |
5 | Ignis quippe fortitudinis et compunctio mentis hominis se in invicem admiscentes, bonum fructum in homine proferunt, hominemque in omni utilitate ita confortant et exornant, ut nequaquam a servitio et dilectione Dei separari possit. |
6 | Nam cum homo molestiam et taedium peccatorum incurrerit, per eamdem molestiam peccata in ipso ita constringuntur velut per densum fumum ignis deprimitur, ne in viribus suis ardeat. |
7 | Cum enim per vires animae, voluptas carnis in mente hominis dirumpitur, mox suspiria ad coelestem patriam in eo texuntur, quemadmodum per apem favus cum melle in vase ipsius aedificatur, ubi etiam nova et vetera eiusdem hominis opera simul admista, cum vera humilitate regantur, ne per calorem superbiae combusta arescant. |
8 | Per ignem itaque Spiritus sancti, et per humiditatem humilitatis fructiferae virtutes in vase Spiritus sancti, in quo sapientia mansionem sibi aedificat, perficiuntur, ita ut idem homo virtutes quae serenissimae coram Deo et angelis eius sunt, ad se colligat, quasi in odore omnium aromatum, ubi deinceps non deficiunt. |