monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXIV. Quia iudicium rationalis animae et bono praemium et malo poenam debeat constituere, et quod ad comparationem aeternae retributionis nulla poenitentia sufficeret, etiamsi arenam omnem et maris guttas transcenderet. <<<     >>> XXXVI. Quod sicut mento et superiora per nubes sustentantur, sicut etiam ossa in homine per ignem durantur, et per frigus medullae coagulantur, et in mundo terra per aestatem et hiemem ad fructificandum excolitur, ita et mentes fidelium igne Spiritus sancti et rore compunctionis ad quaelibet bona corroborantur, et inertia torporis et negligentiae debilitantur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXV. Quia sicut homo oculis et caeteris sensibus confortatur, et coelum sole, luna et stellis, vicaria sibi luce subvenientibus, illustratur, ita et anima verae operibus poenitentiae illuminetur, et suspiriis vel lacrymis cito a peccatis diluatur.

1 Homo quoque per oculos videt, per nasum odorat et per os gustat; sicut etiam per vim solis et lunae a summis stellis, quae ipsis cum ministerio adsunt, quidam radii aliquando in caetera sidera mittuntur, ita ut alterum lumen ab altero excitetur.
2 Anima quippe, cum prava et turpia opera videt, tristatur, et cum ea per malum rumorem quasi per odorem intellexerit, suspirat, atque cum ea quasi per gustum cum corpore perfecerit, hominem lacrymas effundere facit, illique poenitentiam immittit per scientiam, suspiria per rumorem peccatorum, lacrymas autem per effectum eorum.
3 Illuminatrix vero animae poenitentia est, et in ipsa suspiria et lacrymae sunt, et velociter culpas in homine diluit, in qua suspiria et lacrymae generantur, quae verae poenitentiae adsunt, quemadmodum etiam per spiritum fortitudinis et timoris Dei caeterae virtutes excitatae fidelem hominem efficaciter illuminant.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.478