Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXIV. Quia iudicium rationalis animae et bono praemium et malo poenam debeat constituere, et quod ad comparationem aeternae retributionis nulla poenitentia sufficeret, etiamsi arenam omnem et maris guttas transcenderet.
1 | Anima quoque in rationalitate ostendit quae et qualia peccata sint, modumque peccandi et poenitendi demonstrat. |
2 | Ex viribus enim animae homo ad poenitentiam imbuitur, cum omni studio peccata sua per poenitentiam affligit, velut pluvia ignem exstinguit; sed tamen, ad comparationem aeternae gloriae et ineffabilis retributionis, vix considerare poterit quomodo salvandus sit. |
3 | Nam si poenitentia nominis supra arenam et supra aquas maris esset, salvationem tamen gaudii sui pro ineffabili gloria aeternae vitae vix considerare posset. |
4 | Et o ubi invenitur iste qui concupiscentias carnis suae non impleat, a peccatis declinando? |
5 | Scientia namque rationalis animae in duobus modis est, quia bonum cognoscit, et malum sentit, bono scilicet praemium, et malo poenam constituens; atque haec officia animae sunt, quibus corpori adest multoties operando, secundum quod illud expostulat. |
6 | Unde et homo ut dies est in bonis, et ut nox in malis. |