monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXII. Quibus ex causis et lacrymae de humoribus corporis collectae ab oculis, et pluviae ab aquis inferioribus sursum tractae e nubibus defluant, et diligens horum secundum affectiones animae expressio. <<<     >>> XXXIV. Quia iudicium rationalis animae et bono praemium et malo poenam debeat constituere, et quod ad comparationem aeternae retributionis nulla poenitentia sufficeret, etiamsi arenam omnem et maris guttas transcenderet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXIII. Quia sicut nulla forma visibilis sine nomine, ita nec sine mensura sit; et quid in interiori homine aequalis exteriorum mensura oculorum significet.

1 Ut autem nulla forma visibilis sine nomine est, sic nulla sine mensura est.
2 Unde etiam ambo oculi hominis aequalem mensuram habent, atque speculativa vasa eorum in circuitu suo aequalia existunt.
3 Deus enim virtutes a vitiis, sancta quoque opera a peccatis separavit, velut creaturas quae homini notae sunt formis et nominibus suis ab invicem discrevit, ita ut etiam homo in circumspectione quae sibi, quemadmodum in oculo, quaelibet bona praevideat, et etiam in consideratione bonae intentionis suae, sinceram aequalemque discretionem habeat, ne si in bono modum excesserit, in profundum corruat, aut ne si in malo nimietatem apprehenderit, in desperatione omnino pereat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.477

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik