monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7 > 86 > 32
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXI. Quia frons inter cerebrum et oculos consistens, ita infirmitates quae de cerebro et stomacho nascuntur colligit, quemadmodum luna ea quae de superioribus descendunt et de inferioribus ascendunt recipit; et quod oculi albugine et pupillis in humore suo purum aetherem, stellas et vaporem de subiacentibus aquis ascendentem insinuent, et multiplex horum in qualitatibus animi consideratio. <<<     >>> XXXIII. Quia sicut nulla forma visibilis sine nomine, ita nec sine mensura sit; et quid in interiori homine aequalis exteriorum mensura oculorum significet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXII. Quibus ex causis et lacrymae de humoribus corporis collectae ab oculis, et pluviae ab aquis inferioribus sursum tractae e nubibus defluant, et diligens horum secundum affectiones animae expressio.

1 Et cum homo aut laetitia aut tristitia in corde suo commovetur, venulae cerebri eius, pectorisque, et pulmonis ipsius etiam concutiuntur, unde et venulae pectoris et pulmonis humores sursum ad venulas cerebri mittunt, illaeque eos suscipientes oculis infundunt.
2 Sicque hominem ad lacrymas perducunt, quemadmodum cum aut in initio augmenti seu detrimenti lunae firmamentum per ventos commotum strepitu suo mare aliasque terrarum aquas concutit, illae fumum et humorem de se producunt.
3 Sed nubes ipsas, fumum scilicet et humorem, excipientes ad lunam extendunt, quos illa velut sitiat ebibens, iterum ad nubes remittit, pluviamque congruentem illas producere facit, quoniam hoc modo de subterioribus aquis quas nubes sursum trahunt, iterumque remittunt, pluvia super terram descendit.
4 Sic etiam cum anima in homine aliquando, vel ex securitate salvationis suae gaudet, vel quasi de pressura peccatorum suorum moeret, scientia hominis cum conscia confessione poenitentiae per timorem movetur, atque cum his suspirando sursum erigitur, operaque illius circumspiciendo, lacrymas ab ipso educit, eumque plangere facit, quia cum timor Domini hominem concutit, ipsum sitibunde in gemitibus fiere compellit.
5 Unde fit ut cum homo interdum adversitatem saecularium rerum deflet, animum multoties ad appetitum coelestium, neglectis saecularibus, retorqueat.
6 Nam cum homo a Deo recedit, et eum in oblivionem ducit, mox anima eius contremiscit; unde et omnia membra hominis, quae viribus illius impleta sunt, in alienam viam commoventur, quasi Deus venerandus et timendus non sit; sed illa vasi suo verecundiam et confusionem peccatorum proponit, illudque suspirare facit, ita ut suspiria haec lacrymas educant.
7 Et sic de suspiriis et lacrymis istis viriditas poenitentiae exsurgit.
8 Quapropter et ipse in operibus bonis denuo suscitatus, gravamina peccatorum suorum in tanta diligentia et poenitentia examinat, ut carnes membrorum suorum aliquantulum exsiccentur, et tanta amaritudo in corde ipsius crescit, ut intra se multoties dicat: Utquid ad tanta crimina natus sum?
9 Cum anima mea in Deum peccavi, et cum ea poenitentiam ago ad Deum suspirando, qui formam Adae de Virgine dignatus est suscipere.
10 Unde et ego confido quod me non despiciat, sed a peccatis meis absolvat, et etiam per vultum sanctae humanitatis suae, in vera fide me poenitentem suscipiat.
11 Tunc anima et corpus in unum se coniungunt, et concordes ad Deum anhelant, quoniam animae peccata nequaquam placent, sed tantum ex stupore carnalis concupiscentiae carni cogitur consentire, quia si delectationem anima ad peccatum haberet, homo in luto peccatorum semper sordesceret.
12 Nam in peccatis anima non delectatur, quamvis illa cum corpore operetur, ut etiam elementa quae hominem sustinent, ipsum ad peccatum non cogunt, sed tamen eum per iudicium Dei in peccatis diiudicant, in operibus autem bonis suavitatem et lenitatem super illum ostendunt.
13 Et quoties anima cum corpore mala operari cogitur, illud tristitia replet, quoniam eadem opera sibimetipsi displicent, sed cum id quod bonum est cum corpore perfecerit, idem corpus gaudere facit.
14 Quapropter etiam homo qui bonum operatur, per gratiam Dei, ipso nesciente, ab hominibus diligitur; qui aliquando in tantum proficit, ut bona inexplebiliter operari appetat, quemadmodum etiam angeli vultum Dei inspiciendo, contemplatione eius extaediari non possunt.
15 Anima quoque ipsius gaudium bonae operationis habens corpori condescendit, illudque a peccatis concutit, atque per humilem poenitentiam suspiria et lacrymas ei immittit, quatenus ad virtutes virescat, velut etiam nubes aquas sursum trahunt et iterum remittunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.477