monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXX. Quid significet in actibus hominis ortus vel occasus solis, et quid nunc nubibus vel nimietate tempestatum occultatus non apparet, nunc his abstersis lumen suum terris restituit. <<<     >>> XXXII. Quibus ex causis et lacrymae de humoribus corporis collectae ab oculis, et pluviae ab aquis inferioribus sursum tractae e nubibus defluant, et diligens horum secundum affectiones animae expressio.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXXI. Quia frons inter cerebrum et oculos consistens, ita infirmitates quae de cerebro et stomacho nascuntur colligit, quemadmodum luna ea quae de superioribus descendunt et de inferioribus ascendunt recipit; et quod oculi albugine et pupillis in humore suo purum aetherem, stellas et vaporem de subiacentibus aquis ascendentem insinuent, et multiplex horum in qualitatibus animi consideratio.

1 Ut autem praedictum est, a fronte usque ad extremitatem nasi puro aethere designato, frons inter cerebrum et oculos existens constitutionem cerebri et oculorum sustinet, et infirmitatem quae de cerebro et stomacho nascitur in se continet, velut ut etiam luna sub sole stellis circumdata, ea quae de superioribus descendunt, et quae de inferioribus ascendunt, multoties recipit.
2 Oculi enim, qui plurima conspiciunt, stellas firmamenti, quae undique lucent, ostendunt.
3 Nam albugo eorum puritatem aetheris, claritas quoque ipsorum splendorem illius, pupilla vero stellas, quae in eodem aethere sunt, designat; humor vero eorum, humorem quo idem aether a subterioribus aquis humectatur, ne a superiori igne laedatur, demonstrat.
4 Hoc itaque est, quod inter scientiam et circumspectionem anima in vera poenitentia locata, vas suum per gratiam Dei ad poenitentiam impellit.
5 Verecundia quoque inter scientiam et circumspectionem degens, viam illarum notat, quia recte incedit, cum pudicitiam amat, atque noxia quaeque in se occultando ad nihilum redigit, ne in palam prorumpant, sicut et timor Domini fortitudine coelestium virtutum vallatus, aeterna et caduca in semetipso bene moderatur.
6 Circumspectio namque, qua fidelis homo quaelibet bona sibi praevidet, ardens desiderium ipsius quod ad superna habet demonstrat.
7 Consideratio enim circumspectionis, qua homo ea diligenter considerat quae animae suae utilia videt, sinceritatem verae poenitentiae appetit; perspicacia autem eiusdem considerationis decorem ipsius poenitentiae diligit, cum homo a peccatis se purgatum aspicit.
8 Intentio quoque eius, quae quasi pupilla oculi est, ardentia et lucentia opera quae in illa sunt clarificat, sed indulgentia peccatorum, gemitus et suspiria, quibus poenitentia humore lacrymarum discutitur, ne potentiali iudicio Dei feriatur, exornat.
9 Anima etenim undique circumspicit, unumquodque opus incipiens et operans, quoniam ignea est, et cum aere spirat, atque cum scientia et rationalitate omnia peragit et discernit.
10 Nam anima in corpore roborata fortiter operari incipit, et hoc facere desiderat; sed quamplurimae infirmitates, carnis videlicet, in medullis, in sanguine et in stomacho ei occurrunt.
11 Ex calore namque medullae sanguis hominis aestuat, et ex pondere ciborum stomachi sanguis ardet; istaeque infirmitates viribus animae quoddam obstaculum sunt, quia de ardore carnis incestus, quem Satan dolose texuit, pullulat, atque ad animam de terrenis ascendit, illique proponit quia homo caro sit et eum secundum carnem vivere oporteat.
12 Unde et ipsa per corpus quod deorsum est, multoties cogitur mala cum illo operari.
13 Opera quippe animae cum mobili corpore sunt, quemadmodum luna stellis circumdata est, ipsaque anima per scientiam artificiosa cum reliqua creatura est, ita ut opera artis eius, sive de superioribus, sive de inferioribus sint, in vase suo videantur et cognoscantur, velut stellae aut lucidae aut obscurae in firmamento lucent.
14 Candida etiam scientia quasi albugo oculorum in homine apparet, intellectusque velut claritas eorum in eo fulget, et rationalitas quemadmodum pupilla ipsorum in eo lucet.
15 Quapropter etiam homo sic ad coelestia tendere gemendo et flendo cogitur, ubi se indignum praemio aeternae remunerationis aestimat, quoniam multis peccatis se oneratum novit, ideoque ut poenas iudicii tantum evadat, contendit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.476

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik