Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXX. Quid significet in actibus hominis ortus vel occasus solis, et quid nunc nubibus vel nimietate tempestatum occultatus non apparet, nunc his abstersis lumen suum terris restituit.
1 | Sol etiam nigra nube obscuratus, atque fulgure et tonitru, et nimietate pluviarum obrutus non apparet, sed illis omnibus cessantibus iterum lumen suum effundit, in hoc animam hominis demonstrans, quia cum illa per corpus ita premitur, ut secundum concupiscentiam carnis operetur, rationalitatis lumen in ipsa obnubilatur, quoniam ira sicut fulgor, et avaritia velut tonitrus, et illicita carnis desideria, quemadmodum nimietates pluviarum sunt. |
2 | Sed cum deinde per poenitentiam ab his se purgaverit, iterum in claritate veri luminis illustratur, sperando quod liberari et salvari possit. |
3 | Rationalitatem itaque anima exspirat, velut ignis scintillas emittit, et per eam coelestia et terrestria discernit. |
4 | Quapropter etiam si corpus per eam ita superatur, ut iusta et bona opera operetur, de aeterna vita gaudebit; vel si hoc modo per corpus opprimitur, quatenus bona negligens id quod malum est faciat, semetipsam tartareis locis immittit. |
5 | Diabolum quoque repudiat, qui Deo similis esse voluit, et per hoc a parte aquilonis separatur, quod sive bonum sive malum operetur, Deum se non nominat, sed a Deo creaturam per rationalitatem cognoscit. |
6 | Ipsa quoque terrenum vas suum multoties docet ut opera quae coelestia sunt faciat, iterum concupiscentiis carnis consentit, de quibus se iterum extorquens, vas suum affligit, cum ad officia sua ascendit, omnia mala in eodem vase suo per poenitentiam excribrans, sicut hordeum a tritico eiicitur. |
7 | Haec animae opera sunt, quoniam quando illa bonum operatur, est quasi sol cum in meridie ardet; cum autem ad malum anhelat, est velut sol cum ad occasum declinat; sed eum deinde per poenitentiam resurgit, est ut sol cum a tempestatibus splendorem suum avertit. |
8 | Sed tamen cum homo per vires animae crescit, venis et medullis suis nondum impletis vel roboratis, propter teneritudinem corporis ea quae coelestia sunt nondum cognoscere potest, nec etiam poenas infernales discernere valet, quia corpus suum ad perfectionem nondum excoctum est; unde etiam anima cum vase suo tunc vacat, quoniam idem homo timorem tunc non habet, quemadmodum et homines in prima aetate mundi timore legis carebant. |
9 | In plena vero aetate hominis anima cum corpore roboratur, illudque bona opera facere cogit; sed corpus a voluntate ipsius declinat, vires suas secundum concupiscentias carnis exercens, et hoc quandiu vivit facere satagit, nisi per poenitentiam viribus animae refrenetur. |