monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3 > 29
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXVIII. Quod sicut nigredo cerebri calore et humore coagulata flegma vel livorem corpori hominis diffundit, sic et niger ignis, qui in secundo circulo est, tempestales et fulgura mundo inducat, et in hunc etiam modum anima elatione et caro concupiscentiis corrupta, diversa ad invicem altera alteri resistendo certamina habeant. <<<     >>> XXX. Quid significet in actibus hominis ortus vel occasus solis, et quid nunc nubibus vel nimietate tempestatum occultatus non apparet, nunc his abstersis lumen suum terris restituit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXIX. Quod ita cerebro totum corpus hominis quemadmodum sole, qui medius planetarum est, superiora et inferiora roborentur, et de eo quod tribus partibus mundi a sole illustratis, quartam Deus tenebrosam et frigidam reliquerit, et mystica horum ratio secundum interiorem hominem.

1 Et sicut praefatum est, per vires cerebri totum corpus hominis retinetur, quemadmodum et per solem superiora et inferiora roborantur.
2 Sol namque in superiora et subteriora lucet, totumque firmamentum, excepta plaga aquilonis, circuit.
3 Cum enim Deus totam terram cum creaturis roboravit, unum locum vacuum dimisit, quatenus creatura cognosceret quae et qualis claritas Dei esset, quoniam per tenebras lux honoratur, et lucidae parti tenebrosa pars ministrat, vacuus locus existens, quia Lucifer illum elegit quando Domino suo aequari voluit.
4 Sol quoque in oriente oritur, et in meridie in ardore suo magis et magis fortior est; sed post meridiem in occasum se declinat, et sic cursum suum usque in mane perficit.
5 Et quia in partem aquilonis non procedit, ideo in mane et circa vesperam frigiditas in terra est.
6 Ego autem qui sine initio sum ignis sum, per quem omnia luminaria accenduntur, lux quae tenebras obtegit, nec tenebrae lucem comprehendere valent.
7 Itaque lux tenebris se non admiscet, nec tenebrae ad lucem transire possunt.
8 Sicut enim homo in bona scientia, quae lumen veritatis existit, a Deo constitutus est, et ut in mala scientia, quae vacuum locum habet in quo nulla constitutio meritorum aut praemiorum est, ad malum declinat, sic etiam in homine coelum et terra, lux et tenebrae signantur.
9 Per scientiam utique omnia opera hominis reguntur, ut etiam per spiritum fortitudinis caeterae virtutes continentur, quia idem spiritus et in spiritalibus et in saecularibus causis viget, hominemque ab insidiis antiqui serpentis defendit, qui vacuus ab omni felicitate, claritatem Dei demonstrat, ut per malum id quod bonum est cognoscatur, quoniam servus domino suo subiectus esse debet.
10 Fortitudo enim incoeptione et in actione bonorum operum robusta existens, post completionem eorum in illo mala devitat, et sic ad initium suum recurrit, nec malum appetit, quia tam in initio quam in fine perversitatis calor Spiritus sancti non adest, sed torpor et negligentia hominem ad nociva pertrahens.
11 Sed ille qui sine principio est lumen hoc existit, quod omnia lucentia incendit, et omnes adversitates tenebrarum depellit quoniam ab ipsis exterminari non valet.
12 Et ut fidelis homo a Deo regitur, et sicut perversus ab eo alienatur, ita et in homine quaelibet elementa ordinate distincta sunt.
13 Anima quoque velut ignis apparet, sed rationalitas in ipsa quasi lumen est, et rationalitate quae lucida est, hoc modo perfunditur, quemadmodum mundus sole illuminatur, quia per rationalitatem omnia opera quae in homine operatur, praevidet et cognoscit.
14 Homo quippe gustum et desiderium in se habet, atque per haec duo sanguis in venis ipsius cum calore medullarum movetur; et sic idem homo operatur, quemadmodum rota cursum suum peragit, cum ad currendum impellitur, quoniam corpus gustum et desiderium habens animam hac et illuc impellit, ita ut secundum eosdem impulsus illa gressus suos multoties dirigat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.475