Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXVIII. Quod sicut nigredo cerebri calore et humore coagulata flegma vel livorem corpori hominis diffundit, sic et niger ignis, qui in secundo circulo est, tempestales et fulgura mundo inducat, et in hunc etiam modum anima elatione et caro concupiscentiis corrupta, diversa ad invicem altera alteri resistendo certamina habeant.
1 | Sed et cerebrum quamdam nigredinem superius habet, quia anhelitus hominis humidus existens humiditatem illam sursum mittit, quae in fine suo ubi ultra non procedit, nigredinem facit, et nigredo haec ardori resistit, ne idem cerebrum in fervorem erumpat, velut etiam niger ignis lucidum ignem retinet, ne terminum suum transeat; eademque nigredo cerebri flegma et livorem reliquo corpori immittit, quemadmodum et niger ignis iste tempestates, tonitrua et grandinem multoties super terram producit. |
2 | Isto modo anima cum scientiam suam in favore elationis sursum extendit, per illum eam quasi superius denigrat, quoniam suspiria hominis ibi in elationem extenta puritate verae lucis carent. |
3 | Unde etiam et ipsa turbulentia supernae fortitudini hoc modo repugnat, quod eadem fortitudo calore coelestium desideriorum eamdem scientiam non excitat, sicut et vindicta Dei, quae peccata hominum paulatim examinat, potentiam eius multoties retinet, ne peccantem hominem omnino conterat. |
4 | Et tenebrositas eiusdem scientiae concupiscentiam et temeritatem peccatorum negligenti homini saepius infert, quia supernum iudicium non inspicit, ut etiam idem iudicium in vindicta diversos excessus delinquentium conterit. |
5 | Anima utique quoniam amplexionem dilectionis ad corpus cum quo operatur habet, saepe illi consentit, et cum iterum nigredinem consensus istius in ignea rationalitate agnoverit, carnem per poenitentiam se affligere facit, et iterum illam confortat, ne homo in sensibus suis deficiat. |
6 | In corpore namque hominis anima manet, secundum quod illud in humoribus suis invenit, ut etiam apis favum cum melle in vase suo operatur, nunc scilicet purum, nunc autem turbidum. |
7 | Quando enim anima cum ignea rationalitate sursum hoc modo ascendit, ut corpus ascensum illum tolerare non possit, tunc iterum descendit, et corpus confortat, quia caro velut terra fragilis est, et sic anima et corpus diversa certamina inter se habent, quoniam homo lucida et tenebrosa opera cum anima et carne operatur. |