Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXII. De intervallis et vicaria cooperatione septem planetarum, et quomodo a summitate humani cerebri usque ad imum frontis per septem loca aequali mensura iidem planetae disterminandi sint; et qualiter iuxta haec anima se et corpus suum quinque subsistens sensibus secundum septem dona sancti Spiritus bonis et affectibus et operibus exercere debeat.
1 | A superiori etiam summitate vasis cerebri usque ad ultimam extremitatem frontis hominis, septem loca aequali mensura a se discernuntur, per quae septem planetae aequali spatio a se in firmamento distantes, signati sunt, ita ut in praedicta summitate summus planeta notetur, et in praedicta frontis extremitate luna ostendatur, et in medio spatio istorum sol demonstretur, reliquis planetis ex utraque parte loci huius scilicet duobus superius, duobus quoque inferius in eumdem locum notatis, et a se, et a termino loci solis et aliorum planetarum pari mensura a se distantibus, quoniam spatia haec in capite hominis aequali mensura a se differunt, sicut et planetae isti in firmamento aequa mensura spatiorum a se distant. |
2 | Et in summitate capitis summus planeta signatur, quia ipse aliis ampliorem circulum circuitionis habet; fronti autem luna imponitur, quoniam ut in fronte hominis verecundia notatur, ita etiam in luna, quae in aperto velut frons apparet, tempora et qualitates temporum discernuntur. |
3 | In medio autem horum sol locatur, quoniam ipse quasi princeps aliorum est, super se planetarum duorum defensionem, velut scutum contra superiorem ignem habens; sub se vero aliorum duorum substentationem tam sui quam lunae retinens. |
4 | Sed quanto spatio summus planeta in superiori gradu suo a sole distat, tanto etiam luna in infimo gradu circuitus sui ab ipso differt, aliis aequalia spatia, ut supra dictum est, inter se habentibus. |
5 | Superior itaque et inferior pars firmamenti, ut crater tornatilis rotunda est, in superiorique rotunditate sol positus est, qui idem firmamentum superius inferiusque pertransit, splendoremque suum emittit, velut et vinum de cratere funditur. |
6 | Haec autem designant quoniam anima in humano corpore ab incoeptione operum suorum usque ad finitionem eorum septem dona sancti Spiritus aequali studio venerari debet, ita ut in initio operationis suae sapientiam adeat, et in fine eius timorem habeat, et ut in medio illius fortitudinem ponat, intellectu et consilio in coelestibus se muniens, scientia quoque et pietate in terrenis se circumdans, quae pari devotione illi in auxilium sui amplectenda sunt. |
7 | Proinde curandum illi, id est animae, ut primitus sapienter se dilatet, in ultimo autem timide cum verecundia se constringat, et inter haec fortitudine se cum decore intellectus et consilii exornet, atque etiam scientia et pietate, ut supra dictum est, se communiat. |
8 | Et unumquodque istorum alii se coniungit, quodlibet opus bonum in honestate perficiendo. |
9 | Spiritus enim sapientiae, spiritus quoque fortitudinis, ac spiritus timoris Domini, animam hominis hoc modo imbuunt, ut in vera fortitudine sapienter incedat, et in illa timorem habeat, et etiam in aliis eiusmodi quinque donis aequo animo ad supernum Creatorem se contineat. |
10 | Motus enim rationalis animae, et opus corporis cum quinque sensibus eius, quod totus homo est, parem modum habent, quoniam anima corpus non plus movet quam illud operari potest, nec corpus plus operatur quam per animam movetur, nec discreti sensus ab invicem se separant; sed in alta fortitudine ad invicem se continent, et totum hominem, tam in superioribus quam in inferioribus, ad quaelibet bona elucidant. |