monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XX. Verba David et sensus quo accipi debent ad diversas animae et corporis exercitationes pertinentia. <<<     >>> XXII. De intervallis et vicaria cooperatione septem planetarum, et quomodo a summitate humani cerebri usque ad imum frontis per septem loca aequali mensura iidem planetae disterminandi sint; et qualiter iuxta haec anima se et corpus suum quinque subsistens sensibus secundum septem dona sancti Spiritus bonis et affectibus et operibus exercere debeat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXI. Quod sicut per firmamentum et varias circulorum eius qualitates terrae officia complentur, ita et per caput et sensus qui in eo maxime vigent totum corpus regatur; et quia etiam secundum ista principale quiddam, id est ratio, quo coelestia appetat et vires aliae quibus corpus administret animae attributae sunt.

1 Et totum corpus hominis capiti suo adiunctum est, sicut et terra cum omnibus appendiciis suis firmamento adhaeret; atque homo per sensualitatem capitis totus regitur, quemadmodum et per firmamentum quaeque officia terrae complentur.
2 Ita etiam eodem modo experientia coelestium et terrestrium animae adest, et rationalitas, qua coelestia et terrestria sentit, ipsi infixa est.
3 Nam et sicut verbum Dei omnia pertransivit creando, ita et anima totum corpus pertransit cum ipso operando.
4 Anima quoque viriditas carnis est, quoniam corpus hominis per illam crescit et proficit, quemadmodum terra per humiditatem fructifera est; et etiam eadem anima humiditas corporis est, quia illud humectat ne arescat, sicut imber terram infundit.
5 Si enim humiditas imbrium recte et ordinate et non superflue descendat, eam germinare facit; si autem inordinate defluat, illam suffocando cum germine suo destruit.
6 Ab anima quippe vires quaedam corpus hominis vivificando procedunt, quemadmodum humiditas ab aqua, quapropter et anima cum corpore delectatur operari.
7 Quod si homo secundum desiderium animae operatur, omnia opera eius bona fiunt, si vero secundum carnem, mala erunt.
8 Caro namque humiditatem per animam exsudat, quoniam spiramen animae carnem movet, secundum quod natura ipsius expostulat; homoque ex spiramine animae desiderium ad quaeque habet.
9 Nam anima ad coelestia ascendit, et sentiendo cognoscit qualiter quaelibet opera secundum merita ipsorum iudicet; et ut per sensualitatem corporis totum corpus regitur, sic et rationalis anima omnia opera membrorum hominis ad se colligit, considerando quod secundum desideria sua operari possint, et hoc modo membra hominis quemadmodum humiditas terram germinare facit, quia per totum corpus hominis, sicut humiditas per totam terram diffusa est.
10 Et ut terra utilia et inutilia germinat, ita et homo suspirium sursum, et gustum peccati in se habet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.470