monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41 > 4 > 53 > 3 > 25 > 7 > 7 > 36 > 2 > 27 > 2 > 71 > 14 > 20
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XIX. De duabus viribus animae, quarum altera in his quae ad Deum spectant iuvatur, altera in vivificando vel regendo corpore suo fungitur. <<<     >>> XXI. Quod sicut per firmamentum et varias circulorum eius qualitates terrae officia complentur, ita et per et sensus qui in eo maxime vigent totum corpus regatur; et quia etiam secundum ista principale quiddam, id est ratio, quo coelestia appetat et vires aliae quibus corpus administret animae attributae sunt.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XX. Verba David et sensus quo accipi debent ad diversas animae et corporis exercitationes pertinentia.

1 'Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt [Psal. XVI].' Quod sic intellectui patet: Tu qui defensor omnium fidelium es, sub quiete fortissimarum virium tuarum defende me, qui sub potentia tua sum te adorans, te colens, et non ad alienum et illusorem deum respiciens; et libera me a pessimis et turpissimis concupiscentiis malignorum spirituum, quae in delectatione carnis me affligunt.
2 Unde et anima in perfectione huius victoriae dicit: 'O caro, et o membra, in quibus habito, quamplurimum gaudeo, quoniam in vos missa sum, quia cum mihi consentitis, ad aeterna praemia me mittitis.
3 ' Anima autem quae sentit quod prava opera ipsam tangant, sic dicit moerendo: 'Ach!
4 quia in huiusmodi habitaculum missa sum, quod in umbram mortis me trahit, quoniam delectatio eius quemadmodum molendinum me currere facit, et opera mortis operari.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.469

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik