Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XIX. De duabus viribus animae, quarum altera in his quae ad Deum spectant iuvatur, altera in vivificando vel regendo corpore suo fungitur.
1 | Et anima duas vires habet, quibus laborem et quietem studiorum suorum aequali fortitudine temperat, ita ut cum altera in altitudinem Deum sentiendo ascendat, et cum altera totum corpus in quo est possideat in illo operando, quia in corpore operari delectatur, quoniam illud a Deo formatum est, et ipsa opus corporis ad perficiendum velox est. |
2 | Ipsa etiam in cerebrum, et in cor, ac in sanguinem, et in medullam, et in totum corpus illud implendo ascendit; nec illud ultra nec plus quam possibilitas ipsius corporis valet levat, quia quamvis anima in corpore manens plurima bona operari studeat, plus tamen procedere non potest quam divina gratia ei concedit. |
3 | Ipsa quoque multoties secundum gustum carnis tandiu operatur, quousque sanguis per fatigationem in venis aliquantum exsiccetur, et sudor per medullam emittatur, et tunc per quietem se subtrahit, usque dum sanguinem carnis calefaciat et medullam repleat. |
4 | Et sic corpus ad vigilandum excitat, et ad laborem recreat, quia dum aliquando carnalibus concupiscentiis insistit, taedium illarum saepius incurrit, sed dum exinde vires suas reparaverit, ad servitium Dei se totam reflectit. |
5 | Cum autem secundum desideria sua operatur, ad Deum se levans, verba David sequitur, qui me inspirante dicit: |