Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XVIII. Descriptio quarumdam mensurarum, quae in labiis, in auribus, in humeris, in gutture hominis inveniuntur, et qualiter secundum ista interior homo in opere Dei vel poenitentia se agere debeat; quodque maligni et impoenitentes saepe valde confunduntur, quod poenitentiam homini abstrahere non possunt.
1 | Superius quoque ac inferius labium, quae utraque pariter flegma capitis et ventris eiiciunt, in ore hominis unius mensurae sunt, sicut etiam niger ignis purgationem in vindicta Dei faciens, fortisque et albus lucidusque aer illa temperando moderans aequalis densitatis sunt. |
2 | Quod etiam in mensura, quae ab aure hominis ad alteram aurem a retro per obliquum capitis, et a foraminibus aurium usque ad humeros, ab humeris quoque ad finem gutturis aequaliter procedit manifestatur. |
3 | In his ergo ostenditur quod homo et in superioribus, id est in coelestibus, et in inferioribus, videlicet in terrenis, mala tam animae quam corporis de se abiiciens, ore suo Deum aequali studio laudare debeat, quoniam ipse conservator et animarum et corporum est. |
4 | Quod etiam ab aure ad alteram aurem, et ab auribus ad humeros, atque ab humeris ad finem gutturis, una mensura, ut praedictum est, existens, significat quod homo praecepta Dei auribus percipiens, humerisque suis illa fideliter imponens, et quasi gutture suo ea in se trahens, in omnibus aequalem et discretum modum habere debet, quatenus ad aequitatem illam perveniat, ubi nulla fortitudo est. |
5 | Nam quandiu corpus peccat, tandiu anima in corpore peccatis dedita conturbatur, et quantum corpus per abstinentiam in poenitentia affligitur, tantum anima de praemio aeternae gloriae gaudet, quoniam sicut homo initium operum suorum inspicit, ita etiam finem eorum et merita diligenter consideret. |
6 | Anima itaque adeo in formam hominis mittitur, quatenus eadem forma per ipsam vivificetur, et quia a Creatore suo se venisse consentit, idcirco etiam homo tam in secta aliqua, quam in fide recta positus, Deum nominat, quoniam hoc ex bonis viribus animae sibi insitum habet. |
7 | Quapropter et ipse nomen Dei quaerendo in altitudinem ascendit, atque per quamdam legem disciplinam excribrat, qua illum quem nominat veneretur. |
8 | Sed et anima iudicium Dei supra praevaricationem legis casurum cognoscit, unde et pro criminibus suis quae thesaurizavit cum dolore, tegmen suum aliquando lacrymas educere facit, sicut etiam flegma per labia eiicitur, atque eum dolore isto corpus in quo latet ita capit, ut illud de iniustis operibus suis erubescere faciat. |
9 | Attamen corpus gustum carnis sequitur, animaeque multoties resistit, ne in altitudinem illam ascendat, in qua Deum sentit, et eam sic excaecat, sed tamen ita opprimere non valet, quin pro peccatis doleat, quamvis homo in ipsis delectetur, et huiusmodi poenitentiam maligni spiritus nunquam habuerunt, unde et valde erubescunt quia eam homini abstrahere non possunt. |