Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XVI. Quod in constitutione sua firmamentum et homo multam similitudinem ab opifice suo Deo acceperunt, et quid per hoc in anima ipsius hominis demonstretur.
1 | Sed et in rotunditate capitis hominis rotunditas firmamenti ostenditur, et in recta aequalique mensura eiusdem capitis, recta et aequalis mensura firmamenti demonstratur, quia idem caput rectam mensuram ubique habet, ut etiam firmamentum aequali mensura constitutum est, quatenus ex omni parte rectum circuitum habere possit, et ne ulla pars eius partem alteram iniusto modo excedat. |
2 | Deus enim hominem secundum firmamentum plasmavit, et fortitudinem illius cum viribus elementorum confortavit, viresque ipsorum interiora hominis consolidavit, ita ut homo illas spirando inducat et emittat, velut sol qui mundum illuminat radios suos de se expandit, iterumque ad se retrahit. |
3 | Sic etiam rotunditas et aequalitas capitis hominis designant quoniam anima secundum voluntatem carnis operatur in peccatis, et iterum in suspiriis eadem anima ad iustitiam se reparat; unde et in hoc aequalitas est, quia sicut in delictis delectata est, ita et pro illis dolendo se affligit, et hoc per verecundiam habet. |
4 | Anima quippe in verecundia stat, nec in peccatis delectatur, sed per gustum carnis illa cum carne operatur, quia cum homo in peccatis usque ad taedium illorum vixerit, per verecundiam animae multoties superata, ab illis revocatur; quemadmodum etiam anima per naturam carnis vincitur, et ideo etiam quandiu corpus et anima simul vivunt, tandiu fortem conflictum simul habent, quoniam unde caro in peccatis delectatur, inde anima dolet. |
5 | Et ex hoc malignis spiritibus magna confusio est, quia ipsi in animabus iustorum poenitentiam nunquam delere potuerunt, cum ipsi in casu suo propter magnum odium quod contra Deum habent, nunquam poenitendo considerent quid fecerint. |
6 | In his enim modis anima rotunditatem et aequalitatem in se ostendit, quoniam scientia boni scientiae mali repugnat, et scientia mali scientiae boni resistit. |
7 | Nam alia ab alia probatur. |
8 | Sed scientia boni ut plena luna est, quando bene operando carnem superat; cum autem ipsa superatur, tunc est ut luna quae in defectu est, cuius circulus umbrosus videtur. |