monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XIV. Quia Deus in arcano consilii sui ab aeterno habens quod homo ipse fieret, hominem qui semper diabolo mysterium hoc deprehendere non valenti repugnaret, et eius locum obtineret, ad imaginem et similitudinem suam fecerit, in quo etiam anima ossibus et carne compacto omnes maioris mundi creaturas ecapitulavit. <<<     >>> XVI. Quod in constitutione sua firmamentum et homo multam similitudinem ab opifice suo Deo acceperunt, et quid per hoc in anima ipsius hominis demonstretur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XV. Quomodo exterior habitudo, vel forma hominis animae secundum interiorem profectum vel defectum assignetur.

1 Summitas namque capitis incoeptionem operis animae designat, quae cum circumeunte rationalitate omne opus hominis disponit et ordinat, et ipsa anima ut vertex existens, ea in corpore hominis discernit, quae corpus postulat et desiderat, illaque operatur quatuor gradus ascendendo et descendendo, qui sunt visus, auditus, odoratus et gustus, in quibus etiam creaturas intelligit et sentit, atque carneum vas eius cum ipsa ad creaturas se extendit, illas secundum velle suum sibi attrahens.
2 Cum omni etiam crescente creatura, velut aer in omnibus desideriis corporis ea perficiendo volat, atque in cognitione nominum creaturarum secundum corpus, seu in amorem, seu in odium illorum elevatur.
3 Nam longitudo staturae hominis latitudoque ipsius, brachiis et manibus aequaliter a pectore extensis, aequales sunt, quemadmodum etiam firmamentum aequalem longitudinem et latitudinem habet, quia etiam per mensuram longitudinis et latitudinis hominis, quae in ipso aequales sunt, scientia boni et mali intelligitur, quae in utilitate bonum, in inutilitate vero malum scit.
4 Per gustum enim carnis et sanguinis caeterorum membrorum anima irretitur, sicut et per venatorem bestia capitur, ita ut anima vix suspirare possit, antequam corpus concupiscentias suas perficiat, et postmodum corpus multoties secum suspirare facit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.467