Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XIV. Quia Deus in arcano consilii sui ab aeterno habens quod homo ipse fieret, hominem qui semper diabolo mysterium hoc deprehendere non valenti repugnaret, et eius locum obtineret, ad imaginem et similitudinem suam fecerit, in quo etiam anima ossibus et carne compacto omnes maioris mundi creaturas ecapitulavit.
1 | Quapropter ipse Deus manifestum praelium contra illum fecit, ita scilicet ut ad indumentum suum, quod in scientia sua absque initio habuerat respiceret, in quo eum Satan qui ab eo fugerat, nunquam perfecte intueri poterit, donec omne praelium suum adversus illum perfecerit, et tunc ipsum in maximo dolore confusionis suae videbit, cum ab eodem iusto iudice in fine saeculorum totus confundetur. |
2 | Et in antiquo consilio suo quod semper cum ipso fuit ordinavit, quomodo opus illud perficeret, et de lutulenta terra hominem formavit, sicut formam illius ante aevum ordinaverat, quemadmodum cor hominis rationalitatem in se claudit, et omnia sonantia verba ordinat, quae postmodum emittit. |
3 | Sic etiam Deus in verbo suo fecit, cum omnia crearet, quoniam in Patre Verbum, quod Filius est, latuit, velut cor in homine latet. |
4 | Et Deus ad imaginem et similitudinem suam formam hominis fecit, quia etiam ut forma illius sanctam divinitatem tegeret voluit; ideoque et omnes creaturas in homine signavit, quemadmodum etiam omnis creatura per verbum suum processit. |
5 | In capite itaque hominis, videlicet in circumeunte rota, cerebri vertex est, ad quem scala posita est, quae gradus ascensionis habet, scilicet oculis videndo, auribus audiendo, naribus odorando, ore loquendo, in quibus homo omnes creaturas videt, cognoscit, discernit, dividit, et nominat. |
6 | Deus enim hominem formavit, eumque cum viventi spiramine, quod anima est, vivificavit, carne quoque et sanguine coagulavit, et ossibus exaggerans firmavit, quemadmodum terra per lapides firmata est, quia sicut terra sine lapidibus non est, ita nec homo sine ossibus esse posset. |
7 | Firmamentum etiam, solem, lunam et stellas absque locorum suorum constitutionibus, in quibus cursum suum peragunt non habet, quoniam constellationes istae sine designatione locorum suorum nequaquam firmari possent, unde omnia eorum loca recta mensura constituta sunt, quatenus circulus rotae firmamenti recte circuire valeat, sicut etiam omnia haec in forma hominis signata sunt, quamvis non eo ordine, nec ea perfectione, ut in exsuperioribus existunt; haec quoque ad animam prospiciunt. |