Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XIII. De superbia vel tumore primi angeli et sequacium eius in Deum, et de praecipitatione eorum in locum tenebrarum et clamor beatorum angelorum illos detestantium.
1 | Innumerabilis quidem turba scintillarum, quae primo perdito angelo aderant, in fulgore omnium ornamentorum eius resplenduit, ut mundus per lucem illustratur. |
2 | At cum ille sensit quia in omni ornatu suo Deo servire deberet, ab amore ipsius secessit, atque in tenebras tetendit, et intra se dixit: Valde gloriosum mihi est ut a me ipso operer, et opera faciam, quemadmodum Deum facere video. |
3 | Cui omnis comitatus ipsius consensit dicens: Thronum Domini nostri ad aquilonem contra Altissimum ponemus. |
4 | Atque intra se deliberabant, quod cum ministris Dei errorem et schisma semper facere vellent, quia dominus ipsorum tantae potentiae, tantaeque magnificentiae foret, quantae Altissimus illorum. |
5 | Tunc oculi unicae aeternitatis inflammati sunt, et ipsa in magno tonitruo insonuit, atque per ministeria angelorum primum trangressorem cum omni exercitu suo deiecit. |
6 | Et angeli Dei in voce tonitrui clamabant: 'Quae iniqua praesumptio Deo creatori nostro, qui a se ipso est, aequari potest? |
7 | Quia autem tu qui ex praecepto ipsius es, hanc aestimationem in te habuisti, ut ei similis esse velles, in ruinam ibis. |
8 | ' Qui statim cum caeteris sibi adhaerentibus in locum praedictarum tenebrarum quasi vehemens plumbum retrorsum corruit, quoniam contra Deum praeliator esse voluit, cuius opera in tenebras lucere non vidit. |