monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35 > 11
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, X. Verba Iob ad idem consona, et quo sensu accipienda sint. <<<     >>> XII. Quia Deus pulchritudinem operum suorum in primo angelo signaverit, et quod ad demonstrandum in qua mundi parte infernus sit, tribus partibus solis et lunae praesentia illustratis, quartam partem, id est septentrionalem vacuam lumine reliquerit, et quod fulgore lucis tenebrae arguantur, et oppositione tenebrarum lux gratior sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XI. Quia homo instar firmamenti cuiusdam in Deo roboratus, ipsum et opera eius sedule semper considerare debeat, quoniam ad cognoscendum et glorificandum se inter omnia maxime rationalem creaturam fecit Deus.

1 In his cogitationibus homo omnipotentem Deum sicut sigillum inspiciat, omnia miracula et signa ipsius affirmando, atque in similitudine firmamenti domum suam hoc modo confortando, quo per nullum terrorem seu timoris seu amoris a Deo avellatur: firmamentum itaque Deus in scabellum throni sui posuit, illudque circumeuntem circulum habet, in similitudine potentiae Dei, quae nec initium, nec finem habet, quemadmodum nullus intueri potest, ubi circuiens rota incipiat, vel finiatur.
2 Thronus etenim Dei aeternitas ipsius est, in qua solus sedet, omnesque viventes scintillae radii splendoris eius sunt, velut radii solis ab ipso procedunt.
3 Et quomodo Deus vita esse cognosceretur, nisi per vitalia, quae ipsum glorificarent, quoniam gloriam ipsius laudantes ab ipso processerunt?
4 Quapropter viventes et ardentes scintillas ad claritatem vultus sui posuit, quae ipsum nec initium, nec finem habere conspiciunt, et ideo nullum taedium aspicere in eum habentes, studiose absque fastidio ipsum intuentur, nec studium hoc unquam praeteribit.
5 Quomodo autem cognosceretur quia solus aeternus est, si ab angelis ita non consideraretur?
6 Quod si scintillas istas non haberet, quomodo gloria eius plena appareret?
7 Et quomodo aeternus esse innotesceret, si nulla claritas ab ipso procederet?
8 Nulla enim creatura est, quin aliquem radium habeat, videlicet aut viriditatem, aut semina, aut flores, aut pulchritudinem, alioquin creatura non esset.
9 Sed et si Deus possibilitatem omnia facere non haberet, ubi esset potentia ipsius?
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.465

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik