monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, IX. De nube quae lactea vocatur, quod aerem extensione vel incurvatione sua comprehensum roboret, et quid per hoc significet. <<<     >>> XI. Quia homo instar firmamenti cuiusdam in Deo roboratus, ipsum et opera eius sedule semper considerare debeat, quoniam ad cognoscendum et glorificandum se inter omnia maxime rationalem creaturam fecit Deus.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, X. Verba Iob ad idem consona, et quo sensu accipienda sint.

1 'Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem [Iob XVII].' Quod etiam sic intellectui patet: Homo qui iustitiam diligit, itinera rectitudinis conatu fortitudinis tenebit, et qui a sordibus mundus existit, bonis operibus acquiret sanctitatem, cum se a malis abstinens, ad omne quod Deo placet se convertit, quatenus vitam illam quae sine fine est adipiscatur.
2 Iustus enim sapientiam capit, et sapientia in rationalitate illa est quae vitale et mortale scit et recta itinera docet.
3 Obcaecatio autem cordis, quae ex gustu carnis exoritur, puram scientiam obnubilat, cum secundum voluntatem suam quaecunque vult, se facere posse tentat.
4 Unde et tandiu caecatur quousque ipsam et vulnera sua sentiat, ita ut sibimetipsi displiceat, reputans quomodo stare possit si a Deo recesserit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.465