monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, VIII. Quomodo nubes in eodem aere superno vel igne, vel frigore modificatae, nunc lucidae, nunc umbrosae appareant, et pluviam quasi a quibusdam mammis expressam non repente, sed sensim diffundant, et quid in nobis designent. <<<     >>> X. Verba Iob ad idem consona, et quo sensu accipienda sint.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, IX. De nube quae lactea vocatur, quod aerem extensione vel incurvatione sua comprehensum roboret, et quid per hoc significet.

1 In eodem quoque aere quamdam nubem candidi coloris vides, quae in utraque parte sui ubi finem habet, hinc et hinc aliis nubibus firmamenti velut infixa est, et cuius medietas ut arcus incurvata manens, in praedictum aerem extenditur, quoniam in eisdem nubibus, quas aer iste superius ferendo sustentat, alia nubes velut lacteum colorem habens dirigitur, quae eumdem aerem firmat, sicut columna donum sustentat, quemadmodum et in praefato ordine recti desiderii mentes quorumdam hominum ita constituti sunt, ut tam in saecularibus quam in spiritualibus causis mercedem finis operum suorum praestolentur, quia et terrena et coelestia negotia quatenus superno iudici placeant, perficiunt, et quamvis perfectio mentium ipsorum aliquando fragilitatem carnis velut incurvata sentiat; in recto tamen desiderio perseverat ut etiam servus meus Iob ostendit dicens:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.465