1 | Ipse quoque praedictas nubes, quae interdum lucidae et interdum umbrosae sunt, super se portat, et sustentat, quae velut singulares mammas habent, per quas pluvias in terram mittunt, quemadmodum de mammis lac extrahitur; istaeque aliquando ad superiora se extendunt, et de singulis vim accipiunt. |
3 | Sed et eaedem nubes speculositas illa sunt, quam homines coelum nominant, quoniam localia instituta solis, lunae et stellarum per eas quasi formae aliquae per speculum videntur, ita ut homines constitutionem illorum se videre existiment, quod tamen ita non est, quia ipsae nubes officia tantum earumdem constellationum, velut in umbraculo speculi ostendunt, atque quemadmodum aqua fluunt, in qua omnia opposita conspiciuntur, designantes quia de recto desiderio fidelis hominis cogitatio ad fructiferam utilitatem bona opera praeferentem exiens, viriditatem illius tangit, quatenus multiplices fructus sanctitatis producat, et mentes hominum ad coelestia elevet, ita ut ad illa anhelent; et ab ipsis roborentur, quia dum homo recto desiderio ad fructum bonorum operum tendit, terrena despicit, seque illis quae sursum in coelestibus sunt ita infigit, ut se, velut homo non sit, totum immutatum ostendat. |