monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, VI. De nebula pestifera a circulo fortis et albi aeris ad terras se extendente, unde creetur, et quod ei densitas aquosi aeris ne supramodum noxia sit resistat, et quod plagae quaevis nunquam nisi Dei iudicio super homines inducuntur, et quid haec omnia designent. <<<     >>> VIII. Quomodo nubes in eodem aere superno vel igne, vel frigore modificatae, nunc lucidae, nunc umbrosae appareant, et pluviam quasi a quibusdam mammis expressam non repente, sed sensim diffundant, et quid in nobis designent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, VII. De humore a tenui aere emanante, cuius utilitatis sit, et quod guttae pluviarum superiori frigore in nivem vertantur, et quod idem tenuis aer a superioribus terram muniat, eamque fecundet.

1 Quod autem de tenui aere humor supra terram ebulliens viriditatem terrae suscitat, omnesque fructus germinando procedere facit, et qui etiam quasdam nubes superius fert, quae omnia superiora sustentant, et ab omnibus superioribus confortantur, hoc ideo est, quoniam idem tenuis aer nivem ex se emittit, quae quasi volando in terram sternitur, cum per descensum solis in terra frigus est, quia guttae aquae de superiore frigore in nivem convertuntur.
2 In ardore autem ascensus solis idem aer rorem supra terram cadentem in similitudine favi mellis exsudat, qui de suavitate orientalis venti in suavem pluviam interdum liquescit.
3 Et aer iste superiora pericula comprimit, atque velut scutum ad defensionem terrae est, quemadmodum scutum de plurimis ictibus virum defendit, atque de suavissimo et temperato calore solis rorem benedictionis quem Iacob filio suo dedit supra terram emittit.
4 Interdumque aer iste de ascensione aquae, et de humiditate roris fumat, quod tamen nocivum non est, sed unamquamque fructuositatem terrae lambit, ipsam a squalido fetore mundans, a quo per aliquam tempestatem tacta est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.464

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik