Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, VI. De nebula pestifera a circulo fortis et albi aeris ad terras se extendente, unde creetur, et quod ei densitas aquosi aeris ne supramodum noxia sit resistat, et quod plagae quaevis nunquam nisi Dei iudicio super homines inducuntur, et quid haec omnia designent.
1 | Et etiam vides quod de forti et albo lucidoque aere alia quaedam nebula ad terras se interdum extendit, magnam pestilentiam hominibus et pecoribus incutiens, ita ut exinde multi diversis infirmitatibus subiaceant, quamplurimi quoque mortem incurrant, quia cum de ipso aere nebula, ut praefatum est, interdum procedit, aquae superiores, quibus idem aer pro vicinitate subtus adhaeret, per voluntatem Dei a superiori igne supramodum commoventur, quae de inquieto ardore nunc fervent, et de pessimo frigore quod in nigro igne est, nunc algent, et sic nebula ab utroque perfusa, in utraque parte nociva existit. |
2 | Plagae autem istae non procedunt, nisi cum, peccatis hominum provocatae, iusto Dei iudicio super ipsos inducuntur, demonstrantes quod de discretione sanctorum operum, vindicta ad operationes, quae sine discretione sunt, procedit, contritionem hominibus immoderatam in peccato moderationem non habentibus infligens, ita ut in ipsis ea quae indiscreta secundum corpus hominis sunt, debilitet, et illa quae ad salutem animae discretione carent, omnino mortificet. |
3 | Discretio enim omnia quae tam corpori quam animae utilia sunt, temperat. |
4 | Cui tamen nebulae aquosus aer se opponit, eamdem nebulam temperans, ne creaturis ultra modum laesionem inferat, quoniam aquositate sua vires fortitudinis illius attenuat, quia sancta opera in exemplis iustorum vindictae huic quae de discretione procedit, demonstrant quibus modis illa quae immoderata sunt feriat. |