monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33 > 5 > 5 > 4 > 5
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, IV. Quod niger ignis secundo comprehensus circulo vel iudicio Dei, vel ventorum collisione excitatus nebulam viridia terrae exsiccantem emittat, et nunc calore, nunc membrorum inundatione periculosus fiat, et quid ista significet. <<<     >>> VI. De nebula pestifera a circulo fortis et albi aeris ad terras se extendente, unde creetur, et quod ei densitas aquosi aeris ne supramodum noxia sit resistat, et quod plagae quaevis nunquam nisi Dei iudicio super homines inducuntur, et quid haec omnia designent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, V. Quod circulus puri aetheris suavitate sua superiora et inferiora temperet, et squamis prioris et nebulae secundi circuli ne terras nimium laedant resistat, et quid fumus ab aquis superioribus coelesti igne fervefactis procedens, vel utilitatis vel significationis habeat.

1 Sed purus aether et squamis istis et nebulae huic resistit, ne supramodum creaturis plagas inferant, quia idem aether inter ignes et aquas medius existens, puritate et suavitate sua superiora mitigat, subteriora quoque temperat, nec plagas de se producit, quoniam si singula elementa creaturas ferirent, nec aliquid illis subveniret, nec durare, nec subsistere possent.
2 Aquae vero secundum divinam dispositionem aliquando per ignem comprimuntur, ne incongrua effusione diffluant.
3 Unde et illae quemdam fumum emittunt, qui tamen nocivus non est, sicut nec halitus hominis ullum laedit.
4 Idemque fumus convenienti humore subteriora temperat, ne plagas suas plus quam debent extendant, ut et pura poenitentia divinam ultionem et vindictam mitigat, Deumque creaturae suae placabilem facit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.464