1 | Et de nigro igne quaedam nebula aliquando ad terras descendens, viriditatem terrae arefacit et humiditatem agrorum exsiccat, quia cum in eodem igne ardor et frigus per voluntatem Dei commoventur, nebula, quemadmodum praefatum est, descendit, quae de periculoso ardore fumosa, et de nocivo algore humida, ad vindictam peccantium existit. |
2 | Niger enim ignis iste vento austri excitatus ardet, de vento autem aquilonis nimietatem frigoris in grandine habet, sed utrumque ventus orientalis sedat; ventus vero occidentalis in aquoso aere saliens, cum niger ignis interdum commovetur, periculosam inundationem facit, significans quod etiam de iudiciali examinatione, alia vindicta ad carnales concupiscentias se extendens, eas in ariditatem contemptus evertit, atque pinguedinem earum omnino consumit, quia Deus hoc quod se ipsi opponit ad nihilum deducit. |