monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33 > 5 > 5 > 4 > 5 > 3 > 4 > 73 > 3 > 59 > 4 > 3
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, II. Quod Deus omnium Creator rerum per superiora inferiora confirmet, et per ea etiam peccatores puniendo emundet, et quid firmamenti spissitudo undique aequalis terrae in homine designet. <<<     >>> IV. Quod niger ignis secundo comprehensus circulo vel iudicio Dei, vel ventorum collisione excitatus nebulam viridia terrae exsiccantem emittat, et nunc calore, nunc membrorum inundatione periculosus fiat, et quid ista significet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, III. Item de firmamento a Conditore ad quaslibet habilitates igne, aethere, aquis, stellis, ventis congrue disposito, et unde creentur squamae a lucido igne superioris circuli in modum favillarum decidentes, et tam terram quam eius incolas laedentes, et quid per hoc interioris ultionis demonstretur.

1 Vides quoque quod superior ignis firmamenti, interdum commotus, quasdam squamas velut favillas ex se in terram emittit, quae stigmata et ulcera hominibus et animalibus et fructibus terrae inferunt, quoniam Deus firmamentum igne firmavit, ne difflueret, aethere alleviavit, ut moveri posset, aquis perfudit, ne aresceret, stellis illuminavit, ut claresceret, ventis quoque sustinet, quatenus cursum suum assidue peragat.
2 In quatuor enim plagis, scilicet in oriente, in austro, in occidente, et in septentrione firmamentum ad circumvolutionem per ventos impellitur.
3 Sed lucidus ignis eius, dum ab humore subterioris aquae per dispositionem et iudicium Dei superatur, ita ut a recto modo ardoris sui cesset, squamas de ardore fervidas, de aqua humidas ad ultionem emittit, ut supra dictum est.
4 Hoc ostendit, quod potentia Dei spiritum hominis in potestate sua habens, iusto iudicio provocata, ultionem suam perversis actibus hominum immittit, ita ut illi confundantur, et deiiciantur, quia non humanos, sed pecuales mores nullum fructum bonorum operum habentes in se ostendunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.463