monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33 > 61 > 64 > 58 > 7 > 32 > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, II. Quod Deus omnium Creator rerum per superiora inferiora confirmet, et per ea etiam peccatores puniendo emundet, et quid firmamenti spissitudo undique aequalis terrae in homine designet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, I. Visiones diversae sub uno capitulo breviter comprehensae. De firmamento, quantae cum universis sibi adhaerentibus densitatis sit, et de incommoditatitibus aliquorum circulorum, quomodo aliorum oppositione repellantur, vel temperentur, et de lactea zona instar arcus incurvati apparente.

1 Et vidi firmamentum cum omnibus sibi adhaerentibus tantam spissitudinem a summo usque ad summum super terram habere, quantam terra a summo usque ad summum habebat.
2 Vidi quoque quod superior ignis firmamenti interdum commotus, quasdam squamas velut favillas ex se in terram emittebat, quae stigmata et ulcera hominibus et animalibus et fructibus terrae inferebant.
3 Vidi etiam quod de nigro igne quaedam nebula aliquando ad terras descendens, viriditatem terrae arefaciebat, et humiditatem agrorum exsiccabat; sed purus aether et squamis istis et nebulae huic resistebat, ne supra modum praedictis creaturis plagas inferrent.
4 Et etiam vidi quod de forti et albo lucidoque aere alia quaedam nebula ad terras se interdum extendebat, magnam pestilentiam hominibus et pecoribus incutiens, ita ut exinde multi diversis infirmitatibus subiacerent, quamplurimi quoque mortem incurrerent, cui tamen nebulae aquosus aer se opponebat, eamdem nebulam temperans, ne creaturis ultra modum laesionem inferret.
5 Vidi quoque quod tenui aere humor super terram ebulliens, viriditatem terrae suscitabat, omnesque fructus germinando procedere faciebat, et qui etiam quasdam nubes superius ferebat, quae omnia superiora sustentabant, et ab omnibus superioribus confortabantur.
6 In eodem quoque aere quamdam nubem candidi coloris videbam, quae in utraque parte sui ubi finem habebat, hinc et hinc aliis nubibus firmamenti velut infixa erat, et cuius medietas ut arcus incurvata manens in praedictum aerem extendebatur.
7 Iterumque audivi vocem de coelo dicentem mihi:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.463