monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 19
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XVIII. Quid humores in pectore hominis superflue abundantes, iecur et venas aurium vel renum moventes, et ex umbilico ad cerebrum ascendentes, in spiritualibus eius designent. <<<    

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XIX. Quid etiam profectus in interioribus cogitationum significent iidem humores in corpore hominis aequaliter et temperati, et testimonium de Canticis canticorum ad hoc consonans cum expositione sua.

1 Quod si praefati humores nec supramodum sicci, nec supramodum humidi, sed aequali et congruo modo temperati per membra hominis diffunduntur, in corpore suo ille sanus permanet, et in scientia sive ad bonum sive ad malum vigens.
2 Quod significat etiam quia si cogitationes hominis nec nimis in feritate durae, nec nimis in facilitate lubricae sunt, sed quod tam secundum hominem quam secundum Deum in honestate morum bene et decenter compositae existunt, ipsum in corpore per mansuetudinem quietum, in scientiaque subtilem reddunt, ita ut nec ad dextram nec ad sinistram favorem mundi fugiens declinet, sed quamplurimis virtutibus suffultus, ad coelestia gaudia anhelet, ut in Cantico canticorum (cap. VII) scriptum est: 'Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis.
3 ' Quod sic intellectui patet: Tu qui in corde tuo delectaris bonis operibus ad Deum anhelando, per quem spem aeternae vitae habes, quae tibi in gaudio resplendet, velut cum sol exoritur, pulcherrimos gressus in itinere Filii Dei caeteris exhibens, cum mortificationem carnis quasi in calceamentis tibi imponis, nuditatem videlicet peccatorum tuorum tegens, ubi in bona voluntate Deum magis quam te diligis.
4 Et tunc etiam anima filia principis dicitur, principis scilicet illius qui Princeps pacis vocatur, qui etiam antiquum serpentem superans, populum suum liberavit, et omnem inimicitiam, quae inter Deum et hominem fuit, in sanguine suo abluit.
5 Pacem istam angeli in humanitate Filii Dei hominibus nuntiabant, et de ipsa multum gaudebant, quoniam Deus terrae ita se adiunxerat, ut eum homines in humana forma conspicerent, et angeli ipsum hominem et Deum perfecte vident.
6 Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, eaque et ad salutem corporum et animarum hominum, non quidem ab homine, sed per me qui sum prolata sciat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.462

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik