Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XVIII. Quid humores in pectore hominis superflue abundantes, iecur et venas aurium vel renum moventes, et ex umbilico ad cerebrum ascendentes, in spiritualibus eius designent.
1 | Sed aliquando praefati humores in pectore hominis supramodum humiditate inundant, illique iecur eius humiditate ista humectant, unde quamplurimae et variae cogitationes in eodem homine insurgunt, ita ut se nunc nimis sapientem, nunc nimis stultum esse putet; et inde idem humores ad cerebrum ascendentes illud inficiunt, atque ad stomachum descendunt, febresque in eo generant, sicque homo ille diu infirmatur. |
2 | In his quoque ostenditur, quia si diversae cogitationes hominis feritate deposita, mollitie, et facilitate lubricaque vanitate se diffundunt, iustitiam in illo fevitate ista suffocare nituntur. |
3 | Unde et cum in eo sic insurgunt, eum nunc velut in sapientia attollunt, nunc quasi in stultitia deprimunt, scientiamque illius confundentes, voracitatem illi immittunt, ita ut anima illius his malis velut diuturno languore irretita, multoties periculosam oppressionem patiatur. |
4 | Venulas quoque aurium cum superfluitate flegmatis, interdum tangunt, illaeque venas pulmonis cum eodem flegmate ita inficiunt, ut homo tussiat, et vix suspirare possit, et eadem superfluitas flegmatis de venis pulmonis ad venas cordis transiens, illud in dolorem ponat, dolorque iste ad latus eiusdem hominis vadens, pleurisim excitet, eumque ita concutiat, quasi caducum morbum in defectu lunae habeat. |
5 | Haec etiam designant, quod aliquando variae cogitationes tantam tumultuationem in eodem homine faciunt, ut auditum animae ipsius ita confundant, quatenus nec bonum intelligere, nec in se colligere valeat, sed illud quasi tussiendo pro fastidio habeat. |
6 | Cor etiam eius per amentiam hoc modo conturbant, ut nullam quietem ad utilitatem animae suae recipere possit, sed ut hac et illac in rectitudine titubans, quasi moribundus incedat, quia lumen rectitudinis illi iam obnubilatur. |
7 | Superflua etiam inundatione viscera in umbilico hominis movent, atque sic ad cerebrum illius ascendunt, eumque freneticum multoties faciunt, venasque in lumbis illius concutiunt, melancoliam quoque in ipso tangunt, ita ut ille hoc modo conturbetur, tristisque sine discretione efficiatur, quoniam immoderata etiam perturbatione lubricae effusionis cogitationes in illo concupiscentiam ad libitum suum movent. |
8 | Scientiam quoque ipsius, ut in pravis actibus sordescat discindunt, eumque quasi vesanum, et in impudicitia incontinentem reddunt; tristitia quoque, cum voluptatem carnis suae perficere non potest, ipsum obfuscat. |
9 | Interdum quoque iidem humores in inconvenienti humectatione venas renum hominis tangunt, illaeque sic commotae, venas surarum illius, et caeteras venas corporis ipsius superflua inundatione inficiunt, et sic etiam idem homo superfluis cibis, et potibus tunc superabundaverit, pinguem lepram illi aliquando inferunt, quoniam carnes eius ingrossescunt. |
10 | Per quod demonstratur quoniam aliquando cogitationes immunda et lubrica voluptate hominem tangunt, et ad turpem mollitiem trahunt, fortemque abstinentiam, quae carnem illius domare deberet, ab eo depellunt, et in voracitatem, quae libidinis flammas accendit, ipsum molliter inducunt; unde et velut lepra putredine peccatorum illum inficiunt, qui voluptati corporis sui non resistit. |
11 | Nam qui carnem suam per congruentem abstinentiam non macerat, sed eam cum vitiis et concupiscentiis nutrit, pinguedinem peccatorum sibimet accumulat, et sic coram Deo se in sordibus fetere facit. |