monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56 > 17
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XVI. Verba Osee prophetae ad haec competentia, et quo sensu accipienda sint. <<<     >>> XVIII. Quid humores in pectore hominis superflue abundantes, iecur et venas aurium vel renum moventes, et ex umbilico ad cerebrum ascendentes, in spiritualibus eius designent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XVII. Quod venae renum hominis ab humoribus iniuste aliquando commotis nonnunquam tactae alias venas concutiendo etiam medullas ossium arefaciunt, et quae incommoditas per haec designata interius hominem apprehendat.

1 Venae quoque renum eiusdem hominis a praefatis humoribus iniuste commotis interdum tactae, alias venas quae ipsis in suris, aut in reliquo corpore adhaerent, ut praedictum est, concutientes, medullas ossium et venas carnis illius in siccitate arefaciunt, et sic homo diu languet, in languore isto vitam diu trahens, quoniam cum homo umbilicum lumbosque suos constringere negligit, ita ut etiam cogitationes suas per tyrannidem et per quaeque inutilia vagari permittat, tenorem virtutum quae abstinentiae adhaerent, ipsamque abstinentiam, quae pro conservanda pudicitia discrete et ordinate tenenda est, contemnit.
2 Quapropter et reliqua opera infusione superni roris carentia, in ariditatem vertuntur, animamque illius languescere faciunt quousque ad vigorem virtutum redeat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.461