1 | 'In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicatione contaminatus est Israel [Ose., V].' Quod sic intellectui patet: In latibulis illis, in quibus iste, qui Deum puro corde inspicere deberet, quasi quiescendo in peccatis iacebat, ego qui omnia occulta delictorum perscrutor, vidi abominationem nefandissimam, scilicet quod fornicatione immundissimarum et fetentium praevaricationum ille involutus est, se in his polluens velut porcus luto involvitur, qui munditiam quaerere et intueri atque amplecti debuit, cum se in omnibus contemptibilem et dissolutum fecit. |
2 | Immunditia enim hominem enervat, eumque quasi a mente sua eliminat, ita ut nec illa quae ad saeculum, nec ea quae ad Deum respiciunt, cum perfectione honestatis attendere valeat, quia carnis incendium cum voluntate ipsius superbiam, vanamque gloriam, et omne malum quasi insufflando suggerit. |