Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XV. Quibus de causis flegmate et humoribus interdum in homine corruptis, ipse homo in corpore vel caducum morbum vel alias infirmitates incurrat, et quibus malis secundum horum significantias in anima plerumque corripiatur.
1 | Itaque humores qui in homine sunt, iniusto modo commoti, cum venas iecoris illius aliquando tangunt, ut supra dictum est, humiditas illius minuitur, humiditas quoque pectoris attenuatur, unde etiam hominem sic exsiccatum in infirmitatem impellunt. |
2 | Flegma etiam in eodem homine aridum et venenosum fit, illudque ad cerebrum eius sic ascendit, caputque in dolorem ducit, oculos quoque dolere facit, medullaque in ossibus illius marcescit, ita ut interdum ille caducum morbum incurrat, cum luna in defectu est. |
3 | Cum enim cogitationes hominis ferocitatem et duritiam tyrannidemque in se assumunt, ac sic ad quamque vanitatem declinant, iustitiam quae rore Spiritus sancti perfusa sanctitate bonorum operum in ipso germinare deberet, hac tyrannide opprimunt, reliquasque virtutes in illo debilitant et arefaciunt. |
4 | Scientiam quoque illius principium et intentionem, ac fortitudinem iustae operationis, quae prius in ipso vigebant, velut in caducum morbum in desperationem ducunt, quoniam lumen veritatis, quod illi lucebat, iam attenuatur. |
5 | Humiditas etiam quae in umbilico illius est, per eosdem humores fugata, in siccitatem aliquando vertitur et indurescit, unde et caro ipsius ulcerosa et squamosa fit, velut leprosus sit, cum lepram non habeat; venae etiam lumborum ipsius per illos iniuste tactae, caeteras eodem modo commovent, ita ut recta humiditas in ipso exsiccetur, sicque humore relicto impetigines in illo exsurgunt, quia humiditas continentiae, quae quasi in umbilico eius concupiscentiam destruere deberet, per has feroces ac duras illicitasque cogitationes fugata, rore Spiritus sancti in illo non perfunditur. |
6 | Unde cum illum deserit, peccata ipsius per malam consuetudinem putrescunt, ita ut omnibus velut lepra fetendo manifesta fiant; lumbique illius castitate non praecincti per easdem cogitationes commoventur, ita ut, germine bonorum fructuum in ipso exsiccato, quemadmodum impetigines prava exempla in eo attollantur, sicut etiam Osee per Spiritum sanctum demonstrat, dicens: |