monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XIII. Quod venae cerebri, cordis et iecoris, renes confortando, venae quoque renum suras descensu suo roborando, et cum venis ipsarum sursum redeundo locis opportunis invicem coniunctae utrique sexui vires ad gignendum conferunt, et quod lacerti, brachia et crura venis et humoribus plena sint, et brevis horum exemplificatio. <<<     >>> XV. Quibus de causis flegmate et humoribus interdum in homine corruptis, ipse homo in corpore vel caducum morbum vel alias infirmitates incurrat, et quibus malis secundum horum significantias in anima plerumque corripiatur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XIV. Quod ex nimia nervorum et venarum totius corporis distentione homini currenti fatigatio accidat, et quarum venarum complexione vel impulsione delectatio illa momentanea concitetur, et moralis utilisque in ipso homine horum assignatio.

1 Sed cum homo interdum festinanter currit, seu incedendo iter facit, nervi qui sub genibus existunt, venulaeque quae in genibus sunt supramodum distentae, venas in suris quae ut rete sibi connexae et plurimae sunt, tangunt, et sic in fatigatione ad venas iecoris redeuntes, illas cerebri venas tangere faciunt, et hoc modo totum corpus in fatigationem mittunt.
2 Quoniam et cum homo interdum viam rectitudinis indiscrete arripit, immoderatio tenoris huius illum ad quaeque inconvenientia flectens, abstinentiam quoque in ipso in iniustum modum scientiae ducit, ita ut cum ille a licitis se immoderate abstinet, in aliis virtutibus taedium incurrit; et cum se ad iustitiam redire, et superabundantem scientiam habere putat, laqueum fatigationis sibi paret, quia per hanc incongruentem abstinentiam audaciae et praesumptionis temeritatem parvipendens, se hoc modo perseverare posse solummodo dubitat, sicque in laqueum desperationis corruit.
3 Venae autem renum suram sinistram illi subvenientes magis tangunt quam dextram, quia sura dextra a calore iecoris confortatur, ita videlicet sicut et tenor concupiscentiae per abstinentiam cum incongrua et indiscreta est magis augmentatur, quam per eam minuatur, quoniam nec secundum Deum, nec propter Deum est, quia abstinentia quae cum discretione operatur, virtute iustitiae roboratur.
4 Ad venas quoque renum, atque illorum venae surae dextrae ascendunt, illarumque venae iecoris venas tangunt, et iecur renes in pinguedine, quae ex humoribus est, iacentes calefacit, ita ut extendatur velociter delectationem inducentes et educentes, citoque cessantes, quia cum iecur homini calorem dat, ille ioculatur et laetus est, quoniam et tenorem concupiscentiae abstinentia quae in Deo vera est, transit, illamque ad iudicium iustitiae pertrahit, et ibidem discutit, quatenus omnino pereat.
5 Sed iustitia ipsam quae in pinguedine sordium iacebat ad nihilum ducens, igne Spiritus sancti comburit, ita ut mala quae in ea fuerunt, ad contritionem et ad amaritudinem extendantur, cum prius delectationem quamvis brevem in se ostenderent, quia homo peccator iustificatus in gaudio mercedem metet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.460