monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 13
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XII. Quid designet in homine quod humores qui in eo sunt, umbilicum, qui viscerum existit, et lumbos, in quibus petulantia est, conspergentes, venas quoque renum, et iliorum interdum tangunt, et per has ad venas etiam splenis, pulmonis et cordis ascendunt. <<<     >>> XIV. Quod ex nimia nervorum et venarum totius corporis distentione homini currenti fatigatio accidat, et quarum venarum complexione vel impulsione delectatio illa momentanea concitetur, et moralis utilisque in ipso homine horum assignatio.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XIII. Quod venae cerebri, cordis et iecoris, renes confortando, venae quoque renum suras descensu suo roborando, et cum venis ipsarum sursum redeundo locis opportunis invicem coniunctae utrique sexui vires ad gignendum conferunt, et quod lacerti, brachia et crura venis et humoribus plena sint, et brevis horum exemplificatio.

1 Ut venae cerebri, cordis, pulmonis et iecoris, caeteraeque renibus fortitudinem afferunt, et venae renum ad suras descendunt, easque confortant, et ita cum venis earumdem surarum sursum redeuntes, seque aut in virili fortitudine, seu in muliebri matrice ad invicem connectentes, quemadmodum stomachus cibos comprehendit, locis illis vires ad gignendum prolem immittunt, velut per lapidem ferrum acuitur; quia postquam, concupiscentia sopita, per pudicitiam eosdem renes homo constrinxerit, per bonam quoque scientiam, quae in ipso est, illos in castitate mundat, tenoreque iustitiae et continentiae eos circumdat, et sic in his in quibus incontinens prius erat, ad continentiam se inclinans, ipsam etiam solidat, ne ad levitatem corruat.
2 Unde et cum in eadem continentia ad Deum tendit, se et in virili et in muliebri sexu per eam muniens, diversis virtutibus suffultus prolem sanctitatis profert, cum recto tramite discretionis incedit.
3 Lacerti enim, musculi brachiorum et surae, tumores quoque crurium sunt pleni venis et humoribus, quoniam ut venter viscera et cibos in se retinet, sic lacerti brachiorum, et surae crurium venas et humores in se conservant, et fortitudine sua hominem roborant et portant, quemadmodum venter illum nutrit, quia etiam abstinentia comprehensio fortitudinis ac sustentationis iustificationum in homine est, circumdata tenore gemituum bonarum cogitationum, interiora quoque animae ad plenitudinem retinens, et ad perfectionem salutis conservans, totumque hominem corpore, scilicet et anima, in sanctitate nutriens.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.459

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik